{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 1","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Mutlorum hobis, et magnorum per Legem, et Prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, saptentia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinæ et sapientias causa: quiu non solum ipsos loquentes necesse est esse perito.. sed etiam extrancos posse et dicentes [AI. discentes], et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad dili. gentiam lectionis Legis, et Prophetarum, et aliorum lie irorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt: voluit et ipse scribere aliquid horum, quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori audio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba Hebraica, quando futrint translata ad alteram linguam. Non autem solum hæc, sed et ipsa Lex, et Prophetæ, cæteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum: et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parva, neque contemnende doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et mutla vigilia attuli doctrinmn In spatio temporis ad illa, quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et iilis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposserint [Al. proposuerunt] vitam agere. '","prev":null,"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 1-2","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1-2"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp529/tmp529/tmp529.tmp529.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}