{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 11.3","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 11.3","ref":"11.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/11.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/11.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/11.3.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Bona et maia, vita et mors, paupertas et honestas a Dco sunt. Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et vice bonorum apud ipsum. Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qai autem exsultant in malis, consenescunt in malo. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. Est qui locupletatur parce agendo, et hæc eat pan mercedis illius, In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: Et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuarum veterasce. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. Ne dicas: Quid est mihi opus, et quæ erunt miki ex hoc bona? Ne dicat: Sufficient mihi tum: et quid ex hoc pestimabor. In die bonorum ne immemor sis malorum: et ite die malorum ne immemor sis bonorum: Qnoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filii. suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducat in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. Sicut enim eructant præcordia fetentium, et sicut perdix inducitur in caveant, et ut caprea in laqucum: sic et cor superborum: et sicut prospector vident catum proximi sui. Dona enim in mala convertens, insidiatur, et in electis imponel maculam. A scintilla una augetur ignit, et ab uno doloto all.. getur sanguis? homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pettifero, fabricat enim mala: ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuit propriis.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 11.2","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/11.2"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 12","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/12"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp529/tmp529/tmp529.tmp529.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}