{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 39.22-36","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 39.22-36","ref":"39.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/39.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/39.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/39.22.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil eat mirabile in conspectu ejus. Non eat dicere: Quid eat hoc, aut quid eat istud omnia enim in tempore suo quærentur. Benedictio illius quati fluviut inundavit. Quomodo cataclysmus aridam inebriavit: sic ira ipsius gentes, quæ non exquisierunt eum, hæreditabit. Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata eat terra: et viae illius vis ilIorum directæ sunt: sic peccatoribus offensiones in ira ejus. Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala. Initium necessariæ rei vitce hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, ei vestimentum. Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. Sunt spiritua, qui ad vindictam creati.unt, et in furore tuo confirmaverunt tormenta tua: In tempore consummationis effundent virtutem: et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt. Ignis, grando, fames, et mora, omnia hæc ad vindictam creata sunt: Bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphæa vindicans in exterminium impios. In mandatis ejus epulabuntur, et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 39.1-21","label":"39.1 to 39.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/39.1"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 40.1","label":"Chapter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/40.1"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp529/tmp529/tmp529.tmp529.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}