{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 6.24-39","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 6.24-39","ref":"6.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/6.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/6.24.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"doctis haminibus, et non permanebit in illa excort. Qunsi lapidis virtus probatio erit in illis, et non dE morabuntur projicere illam. Sapientia enim doctrinæ secundum namen est ejus, et non est multis manifesta: quibus autem coguita est, permanet usque ad conspectum Dei. Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjifias consilium ineum: Injice pedem tuum in compedes illiut, ef in torquet illius collum tuum, Subjice humerum tuum, et porta malA. et nf acedieris vinculi, ejus. In omni animo luo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. Investiga illam, et manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquat eam, In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. Et erunt tibi compede. ejus in protectionem fortitudinis, et bases virtutis, et torques illius in stolam gforiæ. Decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. Fili, si attenderit mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens erit. Si inclinaverit aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. In multitudine presbyterorum prudentium sia, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. Et si viderit sensatum, evigila ad eum: et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et iu mandatis illius maxime assiduus esto: el ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 6.1-23","label":"6.1 to 6.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/6.1"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 1-3-27","label":"1 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-30-liber-eclesiastici/1-3"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp529/tmp529/tmp529.tmp529.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}