{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.10.15","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.10.15","ref":"1.10.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.10.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.10.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.10.15.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eoa occulte. Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et ejecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam: Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azo. tum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi te liberarent. Et succendit Jonathas Azotum, et ciuitates, qum erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igni. Et fuerunt qui cecideruut gladio cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de ciuitate obviam illi in magna gloria. Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonatham. lEt mitit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnet fines ejus in possessionem.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.10.14","label":"Book 1, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.10.14"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.11.1-3","label":"1.11.1 to 1.11.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.11.1"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}