{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.8","citation":"Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.8","ref":"2.10.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.8.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunta fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. Ilos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit, Armis autem, ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quati armis Judceam capturus. Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti. Ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversetur, sicut lex dicit. Et ita post orationem, tumptis armis, longit, de civitare procedentes, et proximi hostibus effecti resederunt. Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute ' Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, freni. aureis decori, ducatum Judæis præstantes: Ex quibus duo Machabæum medium habentes, arm;, suit circumseptum incolumem conservabant: in adversario' autem tela, et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.","prev":{"citation":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.7","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.7"},"next":{"citation":"Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.9","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.10.9"},"credit":{"text":"Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}