{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 1.895","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.895","ref":"1.895","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.895","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.895","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.895.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Ecce spiritus auferens veniebat ab Aquilone. Et hoc quod ab Aquilone (4) veniebat spiritus auferens, et postea redit, habet rationem. Ab Aquilone quippe exardescunt mala super habitantes terram. Aquilo violentissimus ventus, quem alio nomine Dextrum vocamus, qui in quatuor cardinibus coeli, de quibus venti spirare dicuntur, frigidior est atque vehementior. Nec non et illud quod de ordine castrorum apud Israel in Numeris scribitur, hujus rei obtinet figuram. Novissima enim castra ad Aquilonem ponuntur Dan. Prima castra Juda ad orientem, deinde pone eum Ruben, postea secundum mare Ephrem, in extremo, ut diximus, ad aquilonem Dan. Et olla quae succensa describitur, a facie Aquilonis accenditur. Aquilo quippe figuraliter dicitur contraria fortitudo, id est Zabulus, qui est vere durissimus ventus. Venit enim ab Aquilone spiritus auferens, et nubes magna in eo. Vitia ab eo esse exposuimus. Et splendor in circuitu ejus, et ignis fulgens. Potuit dicere ignis exurens, verum piguit Scripturam tristitiam nominare, et opus ejus ascribere, ideoque pro poenali vi splendorem tantum apposuit. Et in medio ejus quasi similitudo quatuor animalium, ista visio eorum. Similitudo hominis in illis. Et quatuor facies uni, quatuor pennae uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum. Vides qualia sint quae regantur a Deo, ut ibi: Qui sedes super cherubim, appare. Cherubim interpretatur plenitudo scientiae, et quicunque scientia plenus est, efficitur cherubim, quem regit Deus. Quid sibi autem volunt quatuor facies? Quae salvanda sunt, genu flectunt Domino Jesu, et ab Apostolo tripliciter nominantur, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Quae autem genu flectunt Domino Jesu, subjecta sunt ei. Et qua; subjecta gunt. dicunt: Nonne Deo subjecta est anima mea? Apud ipsum enim salutare meum; et: Oportet eum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus. Quid est ergo quartum? Coelestia, terrestria et inferna, tria tantum sunt. Nempe illud: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aqua quae super coelos est laudet nomen Domini. Omnia ista reguntur a Deo, et ducuntur a majestate ejus.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 1.890.101-113","label":"1.890.101 to 1.890.113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.890.101"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 1.896","label":"Homily 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.896","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/1.896"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}