{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.1-17","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.1-17","ref":"10.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"De eo quod scriptum est: « Ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam; » usque: « Et suscitabo ego testamentum meum tecum. » Primum quidem est, nullum opus facere confusionis, sed omnia talia quae possunt Deum libera fronte respicere. Quia vero, ut homines, saepe peccamus, sciendum secundam, ut ita dicam, navem 60. ibid. 32. post confusionis opera esse erubescere, et pro sceleribus suis verecundos oculos dejicere, neque sic procaci vultu incedere, quasi nihil omnino peccaverit. Bonum est quippe post confusionis opera confundi: quia saepe et hoc malitiae artifex inoperatur, ne peccator ad poenitentiam redeat, et sic agat quasi adhuc in justitia perseveret. Videre possumus, et ex quotidiana vita discere multos hominum post peccata sua non solum non lugere quod fecerunt, verum etiam procaci fronte defendere proprias ruinas. Grande itaque beneficium in Jerusalem conservatur, si tamen credat dicenti Domino: Et tu confundere. Neque putes ad Hierusalem tantum haec esse dicta, et non ad singulos nostrum qui delictis tenemur obnoxii. Unusquisque enim seipsum consideret, quid fecerit confusione dignum, quid turpe locutus sit, super quo non habeat audaciam quasi dicto bono, quid cogitant tale quod rubore dignum videtur ab eo qui cordis et renis occulta considerat; et cum diligenter perviderit cogitationes, facta, sermones, tunc audiet prophetam dicentem: Et tu confundere. Post quod a propheta jungitur: Et accipe ignominiam tuam in eo quod justificasti sorores tuas. Sequitur confusionem ignominia, et dat Deus ei qui confusione digna gessit, etiam ignominiam, dixitque ad cum: Et accipe ignominiam tuam. Poteris autem intelligere quod dicitur, si consideraveris quae quotidie in civitatibus fiant. Inhonoratio civi est de patria sua exsulare, et infamia decurioni eradi de albo curiae, et cujuscunque alterius conditionis homini relinqui quidem in vita, sed cum ignominia, sive in operibus publicis, sive in insula aliqua solitudinis vivere.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.201-218","label":"9.962.201 to 9.962.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.201"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.18-33","label":"10.1.18 to 10.1.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.18"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}