{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.18-33","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.18-33","ref":"10.1.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.18.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Intellige autem mihi justum judicem ei qui digna infamia fecerit dicentem: O tu qui poenae reus es, noli exsilium tuum cum moerore suscipere: non enim mereberis misericordiam, si irasceris ad poenam; quin potius intellige digne te pati quod pateris; et cum te humiliaveris, atque dixeris justum de te factum esse judicium, forsitan misericordiam consequeris ab eo qui potest post condemnationem ad pristinum te statum revocare. Quomodo enim. licet magno principi liberare aliquem de insula, et de exsilio, et de publicis vinculis; multo magis licet universitatis Deo eum qui inhonoratus est, in honorem pristinum restituere, si tamen sentiens delictum suum confessus fuerit digne se sustinuisse quod passus est. Dabo et aliud exemplum de ecclesiastica consuetudine. Infamia est a populo Dei et. Ecclesia separari. Dedecus est in Ecclesia surgere de consessu presbyterii, projici de diaconatus gradu. Et quidem eorum qui abjiciuntur, alii seditiones commovent, alii vero judicium in se factum cum omni humilitate suscipiunt. Quicunque igitur exiguntur, et dolore depositionis suae congregant: populos ad schisma faciendum, et sollicitant multitudinem malignorum, non accipiunt inhonorationem suam in praesenti, sed thesaurizant sibi thesaurum in die irae. Qui autem cum omni humilitate, sive digne, sive indigne depositi sunt, Deo judicium derelinquunt, et patienter sustinent quod de se judicatum est, isti et a Deo misericordiam consequentur, et frequenter etiam ab hominibus revocantur in pristinum gradum, et in gloriam quam amiserant. Doctrina ergo optima est, quomodo hoc quod dicitur: Et tu confundere, sic et illud quod sequitur: Et accipe ignominiam tuam. Et haec dico, ut profundiorem aliquem sensum de futura inhonoratione interponam. Et ibi quippe erit aliqua ignominia his qui dignum opus ignominia fecerunt, siquidem resurgent alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium et confusionem aeternam.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.1-17","label":"10.1.1 to 10.1.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.1"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.1.34-42","label":"10.1.34 to 10.1.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.1.34"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}