{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.975.21-34","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 10.975.21-34","ref":"10.975.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.21.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Et dehonestaberis in eo quod suscepisti sorores tuas seniores cum adolescentulis, et dabo tibi eas in aedificationem. Supra unam dixit sororem Sodomam, et aliam Samariam, nunc repetit et dicit: Sorores tuas seniores, cum senior tantum Samaria sit, et adulescentior Sodoma; verum quia filiae earum eis connumerantur, dicit omnium unam esse speciem. Quantae autem filiae Sodomorum sunt, tantae et Samariae. Et dabo tibi eas in aedificationem, et non ex testamento tuo, et suscitabo ego testamentum meum tecum. Considera finem repromissionis: Et cognosces quia ego Dominus, ut memineris et confundaris, id est cum receperis peccata tua, et remorata fueris, tunc confunderis. Et ultra non erit tibi os aperire. Cum recepero peccata mea et restitutus fuero, facto mecum testamento, tunc amplius intelligo mala mea, et confundor, et conscius mihi ultro memet punio. Vide autem quid mihi eveniat, ut ultra non sit liberum os aperire a facie ignominiae, et quando eveniat. In eo quod propitietur tibi·. Nec tunc quidem quando propitiatur mihi multa peccanti, possum os aperire, nec quando ignoscit sceleribus meis alienus sum ab ignominia, sed sentiens scelera mea perpetuo conscientiae meae igne discrucior. Idcirco quia ignominia et confusio aeterna nobis reposita est si peccaverimus, omni corde precemur Deum, ut det nobis usque ad finem et animi et corporis nisu pro veritate contendere; ut etiamsi aliquod tempus institerit quod nostram examinet fidem (nam ut aurum probatur in fornace, sic fides nostra in periculo et persecutionibus examinatur), etiamsi persecutio eruperit, inveniat nos praeparatos, ne domus nostra in hieme corruat, ne aedificatio quasi in arena constructa tempestatibus dissipetur; ut cum flaverint venti diaboli, id est spiritus pessimi, opera nostra persistant quae usque ad hanc diem perstiterunt, si tamen non sunt occulte subruta, et in expeditionis accinctu manifestemus charitalem nostram quam habemus ad Deum in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.975.1-20","label":"10.975.1 to 10.975.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.1"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 10.975.35","label":"Homily 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/10.975.35"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}