{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 12.5","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 12.5","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.5.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Deinde sequitur, et narrat quid peccatores passuri sunt, et post haec prosperiora quaeque commemorat, dicens: Accipiam ergo de electis cedri, et de vertice cordis avellam, et plantabo ipsum in monte excelso. Post maledictiones quas supra memoravimus, repromissio beatitudinis et dulcissimae pollicitationis in fine sermonis profertur; quia jam qui suppliciis indigebant, fuerant pro peccatis suis tormenta perpessi. Intra memetipsum vero considerans, et diligenter istius loci sensum pertractans, arbitror de apostolis prophetari. Isti quippe sunt de electis cedri, de summitate, de vertice, quos dedit Deus in virorem saeculi, radens corda eorum, et plantans eos in monte excelso Jesu Christo Domino nostro. Et suspendam ipsum in monte alto Israel, et plantabo, et producet propaginem, et faciet fructum. Fecerant isti propagines, attulerunt fructus. Et erit in cedrum magnam,. Considera magnitudinem et sublimitatem Ecclesiae Christi, ut intelligas juxta promissionem Dei factum esse quod dicitur: Et erit in cedrum magnam, et requiescet super eo omnis avis, et omne volatile sub umbra ejus requiescet. Assume tibi pennas sermonis Dei, et poteris repausare sub hac arbore quae plantata est in monte excelso. Et requiescet, et propagines ejus restituemur. Vide quomodo in bona parte prophetia finiatur. Sequitur enim: Et cognoscent omnia ligna campi, quod ego Dominus qui humilio lignum altum. Lignum altum populus Judaeorum est, qui nunc humiliatus sceleris sui poenas fuit, quia in Deum nostrum Jesum Christum manus ausus est mittere. Et extollo lignum humile. Tu eras lignum humile, lignum dejectum, lignum terrae haerens; verum sublimavit te Deus. Et arefacio lignum viride. Lignum viride circumcisionis est populus, qui quondam pullulans et florens fuit, verum nimia nunc siccitate contabuit; ubi quippe nunc vividus termo apud eos? Ubi virtutum chorus? Et revirescere facio lignum aridum. Tu fuisti lignum aridum, et fecit te revirescere Christi adventus. Ego Domnus locutus tum et faciam. Quibus dictis ut et nos revirescamus, ut fructus valeamus afferre, ut germinans lignum et non siccum efticiamur, ut nunquam ad radices nostras ponatur securis quae in Evangelio praedicatur, attentius Jesum Christum Dominum nostrum cum Patre suo precemur: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 12.4","label":"Homily 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/12.4"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 13.1.1-20","label":"13.1.1 to 13.1.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.1.1"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}