{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.85-98","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.85-98","ref":"13.2.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.85.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Accingere gladium tuum circa lemur tuum, potentissime, specie tua, et decore tuo, et pulchritudine tua. Est igitur aliquis decor in principali cordis nostri, et in anima. Quia autem istiusmodi decor etiam ad animam pertingat humanam. Prophetes te doceat, dicens: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi, et domus patris tui, quia concupivit rex decorem tuum, id est sponsus. Quis ita habet pulchram animam, quis tantum possidet decorem, quis ita est extraneus ab omni foeditate, ut possit ei dici: Concupivit rex decorem tuum? Et tu quidem adhuc istum quaeris decorem, et niteris ad placendum; iste vero a decore quem habuit, in turpitudinem concidit. Et quomodo in corporibus saepe videmus accidere, ut mulier speciosa et pulchra facie ab aegrotatione decorem suum perdat, et per senectutem splendorem vultus amittat: eodem modo et quae pulchra erat, per infirmitatem amittit decorem, et per senectutem deformis efficitur. Cum enim susceperit veterem hominem cum actibus suis, senectute ejus pristinum perdit decorem. Venit Jesus ut transferat nos a vetere homine, et senectutis insignibus: ruga quippe senectutis indicium est, ut ait Apostolus: Ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid istiusmodi, verum ut sit sancta et immaculata. Licet igitur a senectute et ruga ad juventutem transcendere: et hoc est in hac parte mirabile, quod corpus ab adolescentia pergit ad senium; anima vero si venerit ad perfectum, a senecta in adolescentiam transmittitur. Idcirco etiamsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Oportuit te nosse decorem quem rex concupiscit, oportuit te scire eum qui aliquando fuit decoris corona: et tu cum fueris consecutus hanc gloriam, cave ne corruas, si quidem et iste qui corruit, signaculum erat similitudinis, plenus sapientia, et decoris corona.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.62-84","label":"13.2.62 to 13.2.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.62"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.99-109","label":"13.2.99 to 13.2.109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.99"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}