{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.25-36","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.25-36","ref":"2.5.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.25.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Si itaque invenio in Moyse, et in prophetis sensum Christi, non de corde proprio, sed de Spiritu sancto loquor. Si autem nihil congruum inveniens, mihimetipsi confingo quae loquar, fluctuans in sermonibus qui sunt alieni a Deo, de meo potius corde quam de Dei sensibus loquor. Propheta, et dices prophetis qui prophetant de corde suo. Non ait simpliciter de corde, sed de corde suo. Et prophetabis, et dices ad eos: Audite verbum Domini. Haec ad me, haec ad eum dicuntur, qui doetorem se esse promittit, ut timor Dei major oriatur in nobis, de periclitemur quasi sub commentario scripto non ab hominibus, sed ab angelis Dei, sic proferre sermonem. Novi quippe quia, cum in judicio ille ordo consederit, de quo prophetavit Daniel, et libri fuerint aperti, omnes mei conatus, omnes meae expositiones proferentur in medium, sive in justificationem, sive in condemnationem meam. In justificationem quidem mihi erunt, quae bene dicta snnt; in condemnationem vero, ea quae secus quam veritas poscit, explanata: Ex sermonibus, inquit, tuis justificaberis, et ex sermonibus tuis condemnaberis, quasi habenti non omnes sermones de quibus justificaretur, neque rursum omnes sermones de quibus condemnaretur. Si aliquis a sermonibus purus est alienis, et eis qui possint reprehendi, ex sermonibus suis justificabitur, et non condemnabitur. Si autem nunquam recte locutus est, sed semper protulit prava, ex sermonibus suis condemnabitur, et non justificabitur. Verum quia nos qui non sumus ex omni parte perfecti, neque sic dicimus ut semper justificemur, neque sic e contrario sumus peccatores ut semper condemnemur: et habemus alia verba ex quibus justificemur, et alia ex quibus condemnemur: Deus super stateram suam utraque ponens expendit diligenter, et judicat in quibus justus sim, et in quibus sermonibus condemnandus.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.14-24","label":"2.5.14 to 2.5.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.14"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.37-54","label":"2.5.37 to 2.5.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.37"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}