{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.55-75","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.55-75","ref":"2.5.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.55.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Itaque prophetae qui prophetant de corde, et ambulant post spiritum non tam Dei quam suum, omnino quod Graece dicitur τ6 καθόλου non vident, et est ambigua ex sermone sententia. Sive enim ea quae sunt generalia, id est, generalia non vident, licet quadam ex parte conspiciam; sive, quod ego melius reor, omnino non vident, licet sibi ex parte quedam videantur videre. Alii quippe in nobis oculi sunt meliores his quos habemus in corpore. Qui oculi aut Jesum Dominum vident, qui eos ad se intuendum creavit, aut certe omnino caeci sunt. Si peccator sum, nihil video nec possum veritatis lumen aspicere. In judicium quippe, ait, in mundum istum veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant; si autem justus, accipio gratiam a Deo et de me quoque dicitur videns. Prophetae enim vocabantur ante videntes. Et qui vides, ait, vade, descende in terram Juda, et ibi commorare, et ibi prophetabis. In Bethel autem jam non adjicies ut prophetes. Et rursum alibi: Visio quam vidit Isaias filius Amos. Beatus cui revelabit Dominus oculos ad videnda mirabilia de lege Dei, juxta obsecrationem Prophetae dicentis: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Videamus autem et alium sermonem per quem pseudoprophetae et falsi magistri corripiuntur: a quo, quaeso, ut orantibus vobis ego purus inveniar. Quae est igitur correptio? sicut vulpes indeserto, prophetae tui, Israel. Animal vulpes nequam est, versutum, indomabile est, ferum est. Dicite, ait Salvator, vulpi isti: Ecce sanationes perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. Has vulpes necessarias habuit adversum alienigenas Samson, quarum caudis cum igne vinctis (trecentas enim ceperat) in perditionem eas frugum misit hostilium. Istiusmodi sunt falsi magistri, versuti, maligni et bestiis similes. Si talis sum, vulpes sum: sed non simpliciter vulpes, verum vulpes in desertis, vulpes in parietinis, vulpes in rupibus;","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.37-54","label":"2.5.37 to 2.5.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.37"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.76-94","label":"2.5.76 to 2.5.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.76"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}