{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.76-94","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.76-94","ref":"2.5.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.76.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"haec enim in diversis sensibus continentur. Versipelles isti et nequam semper in desertis, semper in solitudinibus morantur. Ubicunque enim anima habitatur a Deo, et Spiritu sancto plena est, ibi non potest haereticorum doctrina penetrare, nec valet eorum sermo perrumpere. Ubi autem solitudo Christi est, ubi desertum justitiae, ibi nequissimae disciplinae venena versantur. Idcirco sicut vulpes, ait, in desertis prophetae tui, Israel. Non steterunt in firmamento. Si considerare volueris magistros, videbis eos infirmos, instabiles, et non valentes dicere: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et quia non sunt tales ut steterint, robusta radice fundati, ideo non steterunt in firmamento sed dilexerunt movere pedes suos. Est autem et boc grande peccatum, saltem paululum pedes movere, ut David psalmista canit: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Mei vero pene commoti sunt pedes. Beatus ille multumque felix, cui robustissime consistenti firmos animae pedes habere concessura est, qui audire a Deo dignus est: Tu vero sta mecum. Verum non tales pseudoprophetae, non tales falsi magistri: neque enim Sic steterunt in firmamento. Et congregabant greges super domum Israel, quos docent, quos instituunt, sive haeretici dogma impium praedicantes, sive falsi magistri decipientes eos quorum aures pruriunt, colligunt greges schismatum adversum Ecclesiam Dei, adversum domum Israel. Non surrexerunt qui dicerent: In die Domini ftiisa videntes. Hi non surrexerunt; isti vero surgentes dicunt: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei. Habemus quippe ut pignus Spiritus sancti, quem accipiemus ad plenum postquam venerit quod perfectum est, sic pignus resurrectionis, quia in resurrectione perfecta nemo adhuc resurrexit de nobis. Verumtamen resurreximus, Paulo dicente: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei. Non ergo resurrexerunt, hoc est necdum resurrectionis baptisma consecuti sunt falsi prophetae.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.55-75","label":"2.5.55 to 2.5.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.55"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.95-114","label":"2.5.95 to 2.5.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.95"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}