{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.27-37","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.27-37","ref":"3.905.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.27.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Signum autem mihi videtur voluptatis carneae, sub cubito manuum cervical assutum. Quia enim in tempore discumbendi ad beneficia corporalia videmur uti consutis quibusdam, et acu pictis sub cubito manuum nostrarum, forsitan sermo divinus per isliusmodi figuram et argumentum eos culpat magistros, qui per vaniloquentiam et beatas quasque repromissiones multitudinem audientiam libidini, vitiis, voluplatique permittunt. Debet enim Dei Verbum et Deus homo ea proferre, quae saluti sunt audienti, quae illum hortentur ad continentiam, ad conversationem sanorum actuum, ad cuncta in quae homo studiosus laborum et non libidinum debet incumbere, ut possit ea consequi quae a Deo sunt repromissa. Cum ergo aliquis aptus moribus populi, ut placeat eis quibus aures pruriunt, loquitur quae gratanter accipiant, loquitur quae vicina sunt voluptati, talis magister consuit cervicalia sub omni cubito manus. Sequitur hsc peccatum habentem, ut faciat etiam amictus ad velandum caput omnis aetatis. Cujus autem rei figura sit etiam velamen, cautius consideremus. Qui fiduciam habet, et vere vir est, velamen non habet super caput suum, sed intecto capite orat Dominum, intecto capite prophetat, per signum corporalis rei etiam spiritalem latenter ostendens, ut quomodo non habet velamen super caput earuis suae, ita non habeat velamen super principale cordis sui. Si quis vero confusionis velamen gerit et peccati, iste quasi muliebria velamina habet auper caput suum. Itaque cum aliquis docuerit ea qux aurem populi mulceant, et strepitum potius laudatorum quam gemitum moveant, si blandus inimicus palpaverit potius quam secuerit vulnera, talis homo amictus contexit in capite. Cum autem in luxuriosam orationem dicentis se sermo fuderit, et in lascivum persultaverit eloquium, contexit velamen super caput omnis aetatis, non modo puerorum et juvenum, verum et senum. Quo modo enim faciet signa et portenta ad decipiendos, si fieri potest, etiam electos falsus Christus, et falsus propheta;","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.15-26","label":"3.905.15 to 3.905.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.15"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.38-48","label":"3.905.38 to 3.905.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}