{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.49-73","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.49-73","ref":"3.905.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.49.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quis autem potest super sermonem qui legitur, audiens Deum comminantem, quia ipse disrumpat talem suytelam et talia cervicalia? Ait enim: Ecce ego non jubeo, sed ipse disrumpo cervicalia consuta sub omni cubito manus. Dei opus est omnem arguere texturam et dissolvere universam fictionem pessimam, quae nocet his qui nolunt manibus operari, sed otiosis eis uti. Et disrumpam ea a brachiis vestris, id est cervicalia, ne ulterius ea cubitis vestris subjecta habeatis. Et eminam animas quas vos subvertitis, animas eorum. Quae ergo subversio est consuere cervicalia, et subjicere cubitis? Sed ut sermonis sacramentum intelligas, videbis grandem subversionem esse, delicatum hominem juxta corpus efficere. Talia autem sunt verba haereticorum, ubi non est conversatio rigida. Invenies discipulos Valentini moribus dissolutos, ad nihil forte, ad nihil virile tendentes: similiter et sectatores Basilidis. Docent insuper et negare inverecunde quasi praecepto quod de eorum martyrio est. Non id docent quod ostendunt ecclesiastici, parati tollere crucem et sequi Salvatorem. Disrumpit ergo qui haec comminatur sermo Filius Dei, consutiones nequissimas. Praesta mihi, Christe, ut disrumpam cervicalia in animarum consuta luxuriam. Sed quid aliud sequitur? Et velamina disrumpam. Quae se disrupturum esse testatur? Non solum cervicalia, verum velamina. Ideo autem disrupturum, ut caput nudum fiat, ut accepta fiducia, et revelata non solum facie, sed etiam capite, constanter vir ecclesiasticus possit orare. Disrumpam velamina vestra, et liberabo populum meum de manu vestra. Licet vos subvertatis animas per cervicalia et velamina, ego ista disrumpens liberabo populum meum. Liberat autem populum Deus per conversationem ansierant, et a voluptatibus recedentem. Et ultra non erunt in manibus vestris in subversionem. In manibus vestris qui decipitis audientes, jam non erunt ista cervicalia. Et cognoscetis quia ego Dominus. Si non conscissa fuerint cervicalia, si non velamina disrumpo, non cognoscetis quia ego Dominus.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.38-48","label":"3.905.38 to 3.905.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.74-91","label":"3.905.74 to 3.905.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.74"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}