{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.1-20","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.1-20","ref":"4.919.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Et auferam, inquit ex ea hominem et pecus. Aliud est terra, aliud homo. Nam habitatores terrae, ut quidam putant, nunc pro terra non nominat. Si enim habitatores terrae per terram accipi velit, superfluum fuerat dicere, auferam ex ea hominem et pecus. Gaudet enim terra quando plena est accolis, moeret cum id quod dicitur acciderit. Auferam ab ea hominem et pecus. De quibus si Dominus vobis orantibus ministraverit sensum (si tamen sensus Domini capaces fuerimus effecti), volumus pauca disserere. Quomodo poena matris est in exsilium destinatae privari filiis, aut certe filios suos ad aliam videre provinciam destinari: sic quodammodo mater nostra terra flagellatur pro peccatis suis a Deo, quando aufertur ab ea homo et pecus; laetatur quando homines habet, magis autem quando habet homines optimos, et in Dei studiis viventes, sicut supra exposuimus. Dicitur ergo quando terra peccaverit, quasi dicatur, si quando peccaverit mater, auferam de domo ejus filium, sic et nunc auferam de ea hominem. Laetatur quippe terra non super bestiis et feris rabidis, sed super pecudibus, quia placida et mansueta animalia diligit. Et auferam de ea hominem et pecus. Et si fuerint isti tres viri in medio ejus. Quomodo potest in terra peccatrice trium istorum pariter numerus commorari? Quomodo tam diversis temporibus viventium potest inter se vita conjungi? In praesenti legimus in peccatrice terra eos pariter consistere, id est Noe qui in diluvio fuit, et Danielem qui in captivitate Babylonis commoratus est, et Job qui temporibus patriarcharum et Moysi vixisse perhibetur. Hoc enim tempus invenimus vitae Job. Quid ergo possumus dicere? Meminisse debemus, ut saepe jam diximus, quia ut homo hominem generat, et Israel generat Israel. Israel quippe cum esset Jacob, generavit Israel populum.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.2","label":"Homily 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.2"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.21-37","label":"4.919.21 to 4.919.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.21"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}