{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.38-50","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.38-50","ref":"4.919.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.38.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"qui imitantur patientiam Job, Job fiunt. Noli ergo dicere, beatus Noe quoniam dignus effectus est ut in diluvio solus eligeretur a Domine, et caeteris inundatione pereuntibus cum suis servaretur incolumis: sed considera quia, si et tu feceris ea quae fecit Noe, eris Noe. Audi Salvatorem dicentem: Si essetis filii Abrahae, opera Abrahae faceretis. Igitur si quis filius est Abraham, facit gesta Abraham; si quis filius est Noe, facit opus Noe; si quis filius est Danielis, facit id quod fecit Daniel. Si quis sequitur per quod gloriosus effectus est, ut puta omnis qui substantiam suam perdit, et sustinens patienter tam jacturas rerum familiarum quam mortes filiorum dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit; ut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula; qui incenditur corporis malis, et flagellatur vario malorum suorum dolore, et nihilominus in ipsis suppliciis glorificat Dominum, qui potest respondere divina, et inter cruciatus propheticam vocem emittere, qualem emisit Job, imitator est Job. Atque ita in hunc modum et Noe, et Daniel, et Job in eodem possunt tempore reperiri Quia autem nunc Ezechiel non de his dixerit quos in Scripturis lectitamus, videlicet quos aut translatio, aut mors de praesenti substraxerit, de alio quoque loco approbare conabimur. Daniel qui traditus est eunuchorum principi cum Anania, Azaria, Misaele, eunuchus fuit, et est in presenti dictum: Noe, et Daniel, et Job filios et filias non liberabunt, et reliqua. Fingamus quippe, filios habuerit Noc, quomodo filii Danielis docebuntur, quem eunuchum fuisse Judaei tradunt? Verum quia fertilis et sancta fuit anima illius, et propheticis divinisque sermonibus multos liberos procreavit, idcirco dicitur: Si fuerint in tempore illo vel isto et Noe, et Daniel, et Job, et ipsi soli salvabuntur.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.21-37","label":"4.919.21 to 4.919.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.21"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.51-67","label":"4.919.51 to 4.919.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.919.51"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}