{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.924.38-47","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.924.38-47","ref":"4.924.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.38.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Deinde accepit potestatem diabolus adversus eum. Vide tempora commutata. Dives in liberis pater repente orbus efficitur: dives in censu dominus, ad ultimam deducitur egestatem. Ecce duo tempora. Post haec apparet ei Dominus, et loquitur ei de nube, et ipse Job ea quae sunt in libro ejus scripta respondit. Igitur in primo tempore Dei laudibus praedicatur: in secundo tentationi traditur, et saevissimo ulcere percussus a pedibus usque ad caput tristia et dura perpetitur. Ad extremum factae sunt ei oves quatuordecim millia, cameli sex millia, juga boum mille, asinae pascentes mille, et nascuntur ei filii septem et filiae. Atque ita et in Job tria tempora deprehendimus, quae in justis hominibus reperimus. Tria vident justi tempora, praesens, et commutationis, quando judicaturus est Deus, et futurum post resurrectionem mortuorum, id est vitae coelestis perpetuitatem in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 4.924.19-37","label":"4.924.19 to 4.924.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.19"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 5.1.1-13","label":"5.1.1 to 5.1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.1"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}