{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.63-81","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.63-81","ref":"6.3.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.63.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Si intellectum est exemplum quod protulimus de Job, intellige mihi quia ut in viro praeputium circumciditur, sic in femina umbilicus amputatur. Cum enim pudica fuit mulier, et mundis usa mutationibus feminarum, scilicet ne in sordidas res, et in peccatorum turpitudines ruat, tunc umbilicus ejus abscisus est. Si vero peccaverit, non est umbilicus ejus abscisus, increpat ergo Jerusalem quasi mulierem, cui non sit praecisus umbilicus. Septuaginta interpretati sunt in hoc loco: Non alligaverunt ubera tua, sensum magis eloquii exponentes, quam verbum de verbo exprimentes. Ubera autem (12) in Canticis canticorum assumpta sunt in cogitationum tuarum et mentis loco. Quia bona ubera tua super vinum 17. Et recubuit super pectus Jesu, ubi ubera tua sunt, is qui communionem intellectuum ejus habiturus erat. Quando ergo sensus est rigidus, et notio obstricta atque solida, nec defluit sermo, manifestum est quia alligata sunt ubera tua. Cum vero ea quae dicuntur, dissoluta sunt et defluunt, non sunt ubera alligata. Aqua non es lota in salutem. Videamus ea quae sunt in Jerusalem, ne forte et in nobis reperiantur. Verbi gratia dictum sit: Est quaedam mulier nunc lota, verum quaeritur an et in salutem, ut et nos timeamus propter hoc quod ait, in salutem. Non lavantur (13) omnes in salutem. Qui accepimus gratiam baptismi in nomine Christi, loti sumus; sed nescio quis lotus sit in salutem. Simon lotus est, et baptisma consecutus perseverabat in Philippi societate; verum quia non erat lotus in salutem, condemnatus est, ab eo qui in Spiritu sancto dixit ad eum: Pecunia tua lecum sit in perditionem. Ingentis est difficultatis eum qui lavatur, lavari in salutem. Attendite, catechumeni, audite, et ex his quae dicuntur, praeparate vosmetipsos dum catechumeni estis, dum necdum estis baptizati;","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.43-62","label":"6.3.43 to 6.3.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.43"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.82-85","label":"6.3.82 to 6.3.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.3.82"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}