{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.13-26","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.13-26","ref":"7.1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.13.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Vasa glorificationis, de quibus Moyses scripsit in Numeris, thuribula, phialas, candelabrum aureum, arcam ah intus et a foris deauratam, et caetera accepisti, et conflasti ea, et fecisti effigies masculinas, et fornicata es in eis. Secundum allegoriam vero ita explanabitur. Vasa aurea et argentea. id est thuribula, phialas, et caetera istiusmodi habemus in sacris Litteris: quando ergo torquemus sensam Scripturae in alterum sensum qui est contrarius veritati, verba divina conflamus, et res Dei in alias mutamus effigies. Quae facientes incidimus in peccatam quod nunc commiserat Jerusalem. Vasa glorificationis nostrae, sunt lex et prophetae: super his exsultamus, in his efferimur. Quos cum aliter exponimus quam se veritas habet, convenimus vasa glorificationis nostrae de argento rationabili, et de auro sensibili quod nobis dedit Deus, et facimus nobis imagines masculinas, et fornicamur in eis. Sequitur: Accepisti vestimenta varia, et ovemini illa. Varia vestis est, et hic unus de Scripturis locus, quo induimur assumentes viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, longanimitatis ad sufferendum invicem. Has varias vestes, et pulchros amictus quos nobis largitus est Deus, si laceramus atque conscindimus, et circumdamus falsae doctrinae ad deceptionem hominum, non dubium est quin variis vestibus operiamus idola. Intelliges autem hoc quod dicitur, si ipsam rem manifestius describamus. Vide mihi aliquem Marcionistam, sive discipulum Valentini, aut certe cujuslibet haeres is defensorem, et considera quomodo idola sua, id est figmenta quae ipse composuit, mansuetudine et castitate vestiat ut in aures audientium facilius ex vitae bonitate ornatus sermo subrepat. Et cum hoc fecerit, intellige eum assumpsisse vestem variam morum, et conversationis optimae, et idolis subjecisse quae ipse construxit. Ac juxta mei quidem animi sensum multo nocentior est haereticus bonae vitae, et plus in doctrina sua habet auctoritatis eo qui doctrinam conversatione maculet.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.1-12","label":"7.1.1 to 7.1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.1"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.27-38","label":"7.1.27 to 7.1.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}