{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.39-45","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.39-45","ref":"7.1.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.39.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Iste termo de me est, qui bona doceo, et contraria gero, et sum sedens super cathedram Moysi quasi Scriba et Pharisaeus. Praeceptum tibi est, o popule, si non habueris accusationem doctrinae pessimae, et alienorum ab Ecclesia dogmatum, conspexeris vero meam culpabilem vitam, atque peccata, ut non habeas juxta dicentis vitam tuam instituere, sed ea facere quae loquor. Nullum imitemur, et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Jesus. Descripti sunt actus apostolorum, et prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus; illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi cupit, securus ingreditur. Si vero quaerimus nobis culpabiles ad aemulandum, ut cum dicamus, ille docet, et his quae docet facit ipse contraria, adversum praeceptum Domini facimus, qui mandavit doctrinas magistrorum magis considerari debere quam vitas. Haec dicimus de eo quod scriptum est: Accepisti vestem tuam versicolorem, et operuisti illa, id est vasa glorificationis, quae in idola commutasti.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.27-38","label":"7.1.27 to 7.1.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.949.1-19","label":"7.949.1 to 7.949.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.1"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}