{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.949.1-19","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.949.1-19","ref":"7.949.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Sequitur: Et oleum meum, et incensum meum posuisti ante factem eorum. Scriptura docente didicimus, quia sanctorum oratio sit incensum. Ait enim: Incensum autem orationes sanctorum sunt. Si ergo instituti ad orationem, cum illam Deo debeamus offerre, id est Deo legis et prophetarum, Deo Abraham, Deo Isaac, Deo Jacob, et Patri Jesu Christi, offerimus quae ipsi confinximus, in tantum ut incensum Dei proponamus idolis, facimus id quod dicitur in praesenti: Oleum meum et incensum meum posuisti ante faciem eorum. Verum iste de incenso sit intellectus. Quid respondebimus de oleo? Oleum est quo vir sanctus ungitur, oleum Christi, oleum sanctae doctrinae. Cum ergo accepit aliquis hoc oleum quo ungitur sanctus, id est Scripturam sacram instituentem quomodo oporteat baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: et pauca commutans unxerit quempiam, et quodammodo dixerit, jam non es catechumenus, consecucutus es lavacrum secundae generationis; tatis homo accipit oleum Dei, et incensum, et ponit illud ante faciem idolorum. Et panes meos quos dedi tibi, simila, et melle, et oleo cibavi te. Ecce panes nostri simila mundissima in Scripturis, et mella apum (18) prophetarum. Isla omnia dedit nobis Deus, et cibavit nos de panibus prophetarum, et de simila legis, melle Evangelii, e quibus cibati ponimus eadem ipsa idolis. Cum enim ex dogmatis falsis volentes assumere defensionem, diximus, scriptum est in propheta, testatur Moyses, loquitur Apostolus; quid aliud facimus, quam accipientes panes veritatis proponimus eos simulacris, quae ipsi finximus? Marcion fecit idolum, et proposuit ei panes Scripturarum; Valentinus, Basilides, caeterique haeretici fecerunt similiter. Et posuisti illa ante faciem eorum in odorem suavitatis. Naturaliter suavissimi odoris sunt haec quae nobis largitus est Deus. Quem odorem suavissimum ante idola ponit, qui adversum potestatem Scripturarum aut gerit, aut intelligit.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.39-45","label":"7.1.39 to 7.1.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.39"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.949.20-42","label":"7.949.20 to 7.949.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.949.20"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}