{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 8.1.1-19","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 8.1.1-19","ref":"8.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.1.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"De eo quod scriptum est: « In quo constituam cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias tu haec omnia opera meretricis procacis? » usque ad illud: « Dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis. » Quae primum lecta sunt, exposuimus hodie, sumamus exordium ab eo quod scriptum est: In quo constituam cor tuum, dicit Adonai Dominus, cum facias tu haec omnia opera meretricis procacis, et fornicata es tripliciter in filiabus tuis? Hucusque jam diximus. Sequitur: Quando lupanar tuum aedificasti ia capite omnis viae, et basem tuam fecisti in omni platea, et non es facta ut meretrix congregans mercedes. Mulier quae moechatur similis tibi, a viro sua accepit mercedes, et tu dedisti mercedes; omnibus amatoribus suis dedit mercedes, et tu dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et honorabas eos ut venirent ad te in circuitu a fornicatione tua. Et homo hominem constituere potest, malus in malo, bonus in bono. Corrumpunt enim mores bonos confabulationes pessimae. Nec dubium quin loquentis sermo auditorem ad pejora sollicitet, cura haereticus loquens constituat auditorem suum in haeretica pravitate. Et ut ad meliora veniamus, si potest prodesse qui loquitur, et vita ejus cura sermone consentit, in bonis constituit auditorem suum. Nos qui minimi sumus loci, si audierimus verbum de castitate praecipiens, constituti super eos conamur. Si ipsi loquimur de pudicitia, et nosmetipsi auditores statuimus in pudicitia. Si de justitia praedicamus, ad justitiam impellimus. Si de fide. fidem insinuamus, ut digne majestati divinae obediamus in Domino. Si ergo nos homines cum simus mali, solemus constituere cor audientis, sive in bonis, si boni sumus; sive in malis, si male agimus, putasne quod Deus non habeat potestatem quempiam in melioribus constituere? Aut certe derelinquens eum, fieri ei occasio ut in pessimis constituatur?","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 7.951.60-67","label":"7.951.60 to 7.951.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.951.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.951.60"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 8.1.20-36","label":"8.1.20 to 8.1.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.1.20"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}