{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.162-182","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.162-182","ref":"9.962.162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.162.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Locuples erat, abundabat deliciis. Non enim accusavit eum Scriptura, quasi divitias in iniquitate possederit; non eum criminatus est sermo divinus, quod meretricibus dedit: non homicidam, aut aliud quodeunque scelerum facientem. Sed si consideres hoc quod in praesenti scriptum est, et illud quod in Evangelio dicitur, videbis quia et illius maximum peccatum inter universa peccata superbia fuerit: in saturitate panum, et in abundantia affluens non habuit miserationis affectum ad eum qui ante portas suas confectus ulceribus jacebat; sed in tantam superbiam elatus est despiciens paupertatem, ut non computaret neque inferiorum supplicia, neque communia humanitatis jura, quia oporteret hominem humana sapere, et in alienis calamitatibus pro simili conditione sui quodammodo misereri. Est igitur et dives ille Sodomita. Si enim talia erant peccata Sodomae, ut in saturitate panum et in abundantia fuerit, talis autem est et dives qui in Evangelio describitur, nulli dubium quin dives ille Sodomita sit. Quomodo autem Sodoma et filiae Sodomorum superbae fuerunt, tales sunt arrogantes animae, et filiae Sodomorum quaecunque nesciunt dictum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Hoc erat ei et filiabus ejus. Dehinc sequitur aliud Sodomae delictum, quod debemus dicere, ne in simili crimine reperiamur. Et manum pauperie et egentis non suscipiebat. Considera diligenter enumerationem peccatorum Sodomae. Ego ipse si juxta vires meas manum pauperis et gentis non adjuvero, Sodomiticum hal eo peccatum. Sequitur alia accusatio. Et superbe gloriabatur. Et jactatio gloriae Sodomiticum crimen est. Sunt autem quaedam AEgyptia peccata, quaedam Sodomitica; sunt alia Babylonica, alia Assyria, alia Moabitica, alia Ammanitica. Quis sapiens et intelliget ista? aut quis intelligens et agnoscet ea? Quotiescunque legimus ea quae de Sodomorum subversione conscripta sunt, non dicamus, miserabiles Sodomitae, quorum ulterius fructus terra non affert, miserabiles multumque plangendi, qui tam lugubria et tam dira perpessi sunt: quin potius convertamus hunc in corda nostra sermonem, scrutemur renes et cogitationes nostras, et tunc videbimus eos quos plangimus, in nobis intrinsecus contineri, et quia Sodomitica et AEgyptia et Assyria, et alia universa peccata quae castigans Scriptura enumerat, versentur in nobis.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.142-161","label":"9.962.142 to 9.962.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.142"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.183-200","label":"9.962.183 to 9.962.200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.183"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}