{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.17-32","citation":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.17-32","ref":"9.962.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.17.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Homiliae XIV In Ezechielem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Si vero tales simus, ut non nos unitas circumscribat, sed et de nobis dici possit: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vera Cephae, et adhuc a malitia scindimur atque dividimur, non sumus futuri ubi sunt illi qui rediguntur in unionem. Nam ut Pater et Filius unum sunt, sic qui unum spiritum habent, in unionem coarctantur. Ait quippe Salvator: Ego et Pater unum sumus; et: Pater sancte, rogo, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint. Et in Apostolo legitur: Donec occurramus omnes in virum perfectum et in mensuram aetatis plenitudinis in unitatem Christi. Et rursum: Donec perveniamus omnes in unitatem corporis et spiritus Christi. Ex quo significatur, quia virtus ex plurimis unum faciat, et necesse nobis sit unum per eam fieri, et fugere multitudinem. Et haec quidem dicta sunt, quia in praeterita lectione conscriptum est: Pater tuus, et mater tua, et radix generationis tuae; in praesenti vero: Mater vestra et pater vester. Ibi non didicimus, licet fuerit sermo de patre Amorrhaeo, et de matre Cethaea, sorores habere Jerusalem, hic vero addidit: Mater, inquiens, vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus, et soror vestra senior Samaria, haec et filiae ejus quae habitat a sinistris tuis, et soror tua junior quae habitat a dextris Sodoma. Quomodo virtus me facit lilium Abrahae, si secundum eam vixero; opera quippe Abrabam faciens, filius est Abrabam; sic vitia faciunt me filium diaboli. Omnis enim qui facit peccatum, ex diabolo natus est. Virtus mc facil etiam fratrem habere Christum, ut cum bonus ac bene moratus fuero, dicat Patri suo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in media Ecclesia cantabo te. Et loquitur ad eam quae nuntiare poterat verba ejus: Vade et dic fratribus meis.","prev":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.1-16","label":"9.962.1 to 9.962.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.1"},"next":{"citation":"Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.33-53","label":"9.962.33 to 9.962.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.33"},"credit":{"text":"Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}