{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Lamentationes Jeremiae 1","citation":"Jerome, In Lamentationes Jeremiae 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"In Lamentationes Jeremiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Et factum est postquam in captivitatem ductus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias fiens. et planxit lamentationem hanc in Jerusalem, et dixit: Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo. Sicut inter omnia cantica veteris et novi Testamenti, primatum tenet Canticum quod Salomon cecinit in persona Christi et Ecclesiae, in tantum ut prae magnitudine sui Canticum Canticorum appelletur: ita inter omnia lamenta veleris et novi Testamenti Lamentationes Jeremiae primatum possident, in tantum ut recte possint Lamentationes Lamentationum appellari. Sciendum denique est has Lamentationes, quas Graeci Threnos vocant, ratione metri apud Hebraeos compositas esse: et in principio omnium sententiarum, alphabeti series distincta est per ordinem; sed interpres qui transtulit eas de Hebraeo in Latinum, noluit moras innectere, ut hoc observaret, sed tantummodo elementa litterarum in principio posuit, quia sensus sententiae ex interpretatione litterae pendet. Sed etiam hoc sciendum quia possunt haec lamenta historialiter referri ad plebem Israeliticam, spiritualiter vero, etiam ad litteram, et ad sanctam Ecclesiam quae est civitas, et plebs Dei, et moraliter ad unamquamque animam.","prev":null,"next":{"citation":"In Lamentationes Jeremiae 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/2"},"credit":{"text":"Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}