{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber contra Vigiliantium 387.98-124","citation":"Jerome, Liber contra Vigiliantium 387.98-124","ref":"387.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.98.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Liber contra Vigiliantium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Tu Deo leges pones? Tu apostolis vincula injicies; ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: « Sequuntur Agnum, quocu nque vadit (Apoc. XIV, 4). » Si Agnus ubique, ergo et hi qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et daemones toto vagentur in orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis sui [mss. ara] arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Dicis in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exa…dienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. VI, 10). Si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas, victorias et triumphos? Unus homo Moyses, sexcentis millibus armatorum impetrat a Deo veniam (Exod. XXXII, 30 seqq.): et Stephanus imitator Domini sui, et primus martyr in Christo, pro persecutoribus veniam deprecatur (Act. VII, 59); -et postquam cum Christo esse coeperint, minus valebunt? Paulus apostolus ducentas septuaginta sex sibi dicit in navi animas condonatas, et postquam resolutus esse coeperit cum Christo, tunc ora clausurus est (Act. XXVII, 37): et pro bisqui in toto orbe ad suum Evangelium crediderunt, mutire non poterit? Meliorque erit Vigilantius canis vivens, quam ille Ico mortuus (Eccle. IX, 9)? Recte hoc de Ecclesiaste proponerem, si Paulum in spiritu mortuum confiterer. Denique sancti non appellantur mortui, sed dormientes. Unde et Lazarus qui resurrecturus erat, dormisse perhibetur (Joan. XI, 11). Et Apostolus velat Thessalonicenses (I Thess. IV, 12) de dormientibus contristari. Tu vigilans dormis, et dormiens scribis; et proponis mihi librum apocryphum, qui sub nomine Esdrae a te et similibus tui legitur;","prev":{"citation":"Liber contra Vigiliantium 387.73-97","label":"387.73 to 387.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.73"},"next":{"citation":"Liber contra Vigiliantium 387.125-150","label":"387.125 to 387.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-contra-vigiliantium/387.125"},"credit":{"text":"Jerome, Liber contra Vigiliantium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp422/tmp422/tmp422.tmp422.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}