{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Expositione Psalmorum 7.1","citation":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 7.1","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Liber De Expositione Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Beati omnes qui timent Dominum. Qui timent Dominum quod habent praemium, quam coronam? Videamus quam habeant laudem, quod praemium. Beatus es, et bene tibi erit. Jam dixi de beatitudine, quaero beatitudinem quae sit. Qui timet Dominum quam habet beatitudinem? Uxor tua sicut vilis abundans, in lateribus domus tuoe. Filii tui sicut novelloe olivarum, in circuitu mensoe tuoe. Ego puto quod propitio Christo omnes timeamus Deum. Ergo hanc beatitudinem non habemus? Scriptum est enim, qui timet Dominum, hanc habet beatitudinem; uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuoe; filii tui sicut novelloe olivarum, in circuitu mensoe tuoe. Ergo et qui unum habet filium et duos, non est beatus? Quid enim dicit, filii tui sicut novelloe olivarum, in circuitu mensoe tuoe. Nisi tantos habuerimus filios, ut cingant mensam nostram, beatitudinem timentis Dominum non habebimus? Isaac hanc beatitudinem non habuit, habuit enim duos filios, unum pessimum Esau, qui multo melius fuerat si natus non fuisset. Habuit autem unum filium Jacob: ergo non habuit beatitudinem? Quia unus circumire mensam non potuit. Virgines ergo non timent Deum. Quid enim dicitur, quod qui timet Dominum intelligat beatitudinem? Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuoe; filii tui sicut novelloe olivarum, in circuitu mensoe tuoe. Hanc beatitudinem Joannes non habuit. Joannes utique, tam Evangelista, quam Baptista: uterque enim virgo fuit. Hanc beatitudinem Paulus non habuit qui dicit: Volo autem omnes sic esse sicut me (I Cor. vii, 7). Videtis ergo quoniam uxor et filii spiritualiter intelligendi sunt, alioquin nisi spiritualiter intellexerimus, angeli hanc beatitudinem non habent, quia filios nos habent. Revertamur ergo ad ordinem lectionis.","prev":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 6.5","label":"Psalm 78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/6.5"},"next":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 7.2","label":"Psalm 127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.2"},"credit":{"text":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}