{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Expositione Psalmorum 7.4.1-37","citation":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 7.4.1-37","ref":"7.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.4.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Liber De Expositione Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuoe. Dicit Salomon quia voluerit sapientiam ducere scilicet sponsam (Sap. viii, 2). Dicit et in alio loco de Sapientia: Ama illam, et amplexabitur te. Circumda illam et servabit te (Prov. iv, 6). Ducamus ergo et nos hanc uxorem, et habeamus illam in amplexibus nostris. Numquam eam dimittamus de sinu nostro. Numquam fugiat de manibus nostris. Si semper fuerit in amplexu nostro ista uxor, faciemus ex ea filios; non filias, sed filios. Denique et hic dicitur, filii tui sicut novelloe olivarum, in circuitu mensoe tuoe. Numquid non poterat dicere, filioe tuoe? aut non poterat dicere τά τέκνα σου, ut possint intelligi et viri, et feminae? Sed vide quid dicat, filii tui. Qui sapientiam uxorem habet non facit de ea filias, sed filius. Nihil molle, nihil delicatum, nihil tenerum, nihil effeminatum habet in mente sua. Putas quod sancti alia causa scribuntur non habuisse filias, sed filios? Legamus Genesim, ibi enim generationum ordo servatur. Sanctus Abraham habuit uxorem Sarram; habuit Agar concubinam; habuit postea Cethuram. De duabus uxoribus filios creat. Filias non facit. Veniamus ad Isaac. Et Isaae duos filios facit, filias non habet. Sanctus enim erat et nihil habebat in se molle, et tenerum, et effeminatum, sed totum virile et rigidum. Beatus Jacob duodecim patriarchas habet filios. Et unam filiam habet nomine Dinam, quod interpretatur, causa Jurgiorum, rixam. Denique unam habuit filiam et duodecim filios. Et propter unam filiam tanta in Sichem bella nascentur. Jacob numquam dixerat, Timeo, fecistis me odibilem. Loquitur ad Levi et Simeon, Levi et Simeon in con– cilio eorum non veniat anima mea (Gen. xlix, 6). Quare? Quia viri, causam voluerunt agere mulieris. Hoc totum quare dixi, quoniam sancti filius non habeat, sed filios tantum habent.","prev":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 7.3","label":"Psalm 127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.3"},"next":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 7.4.38-63","label":"7.4.38 to 7.4.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.4.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.4.38"},"credit":{"text":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}