{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Expositione Psalmorum 8.2","citation":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 8.2","ref":"8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Liber De Expositione Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Super dorsum meum fabricaverunt peccatores. Diligenter animadvertite Scriptura quid dicat. Sanctus athleta est, et non coronatur nisi qui legitime certaverit: scitis enim quia athletarum multa sunt genera. Sunt enim alii athletae: alii vero sunt quasi Pammacharii, alii ad dies contendunt, alii vero sunt cursores, hoc est, qui currunt in stadio. Denique et Apostolus dicit se currere ut ad coronam perveniat 1 Cor. ix, 26). Et quid dicitur in alio loco: Proeteritorum obliviscens ad priora me extendo (Philip. iii, 13). Videte ergo Scriptura quid dicit. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores. Sic semper cucurri, et tantum cucurri, ut adversarius meus numquam praecedat, sed semper post tergum inveniatur. Numquam venit contra oculos meos: neque enim potuit sustinere lumen oculorum meorum; sed semper eam partem persequebatur quae caeca est, quae oculos non habet. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores. Quandocumque aliquis fratribus detrahit, iste post dorsum fabricatur. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores, sed ego non videbam insidias eorum; illi fabricabantur post dorsum meum, et ego oculis paradisum conspiciebam. Illi mihi moliebantur insidias, et ego coronam videre cupiebam. Prolongaverunt iniquitatem suam. Quid dixit, prolongaverunt iniquitatem suam: Ego si peccavero, et post peccatum meum egero poenitentiam, brevis est iniquitas mea et non longa. Si autem peccavero, quocumque die peccavero, funiculus peccatorum meorum longior fiet. Unde dicitur et in alio loco: Funes peccatorum circumdederunt me (Psal. cxviii, 61). Vide quid dicat. Funes peccatorum circumdederunt me. Et in alio loco scribitur: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringetur (Prov. v, 22). Vide quid dicat, funiculis peccatorum suorum unusquisque constringetur. Funiculus peccatorum, nisi plura peccata habuerim, texi non potest. Si peccatum fecero, non tam funiculus est, quam quasi unum filum est. Si autem unum filum est, cito rumpitur, et tenere, et ligare non potest. Si autem plura peccata fuerint et prolongaverint iniquitates, de pluribus peccatis quasi de pluribus filis funiculos fit, et ligat, et non cito rumpitur. Hoc lotum quare dixi? Quia legimus in isto versiculo, prolongaverunt iniquitatem suam.","prev":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 8.1","label":"Psalm 128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.1"},"next":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 8.3","label":"Psalm 128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.3"},"credit":{"text":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}