{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber De Expositione Psalmorum 9.6","citation":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 9.6","ref":"9.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/9.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/9.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/9.6.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Liber De Expositione Psalmorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Ecce audivimus eam in Ephrata. In Hebraeo non habet eam, sed habet eum, hoc est, illum qui nasciturus est de semine. Audivimus eam in Ephrata: quod de Maria sensus. Sed et simpliciter intelligere possumus, quoniam Ephrata, Bethlehem dicitur. Et Christus in Bethlehem natus sit. Felix igitur locus qui tanto ante tempore prophetarum voce cantatus est. Omnia quidem loca sancta, venerabilia sunt, et ubi natus est, et ubi crucifixus est, et ubi resurrexit. et ubi ad coelos victor ascendit; sed iste locus proprie venerabilior est. Vide quanta misericordia Dei hic natus parvulus infans. In praesepe ponitui; non enim erat illis locus in diversorio. O monache, Dominus nascitur in terra, et cellam propriam non habet; non erat illis locus in diversorio. Universum genus humanum habet locum: Christus non invenit locum inter homines. Non invenit in Platone, non in Aristotele, sed in praesepe. Inter jumenta et bruta animalia et simplices quosque et innocentes. Unde dicit et Dominus in Evangelio. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.","prev":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 9.5","label":"Psalm 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/9.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/9.5"},"next":{"citation":"Liber De Expositione Psalmorum 10.1","label":"Psalm 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.1"},"credit":{"text":"Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}