{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Malchi monachi 41.1-17","citation":"Jerome, Vita Malchi monachi 41.1-17","ref":"41.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Vita Malchi monachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Malchi Monachi Maronia Syriae viculo, vitam, quae variis periculis, atque infortuniis exagitata, et captivitate oppressa est, ob oculos lectoribus ponit. 1. Hieronymus historiam Ecclesiasticam scribere volebat. — Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine non pertimescant. Ita et ego qui diu tacui (silere quippe me fecit, cui meus sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu Salvatoris usque ad nostram aetatem, id est. ab apostolis, usque ad nostri temporis faecem, quomodo et per quos Christi Ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis major, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Nunc quod imminet explicemus. Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus. — Maronia [Mss. Maronias] triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriae, haud grandis ad Orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos, vel patronos, dum ego adulescentulus morarer in Syria, ad papae Evagrii necessarii mei po sessionem devolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem quid scripturus sum. Erat igitur illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine regem possumus dicere, Syrus natione et lingua, ut revera ejusdem loci indigena. Anus quoque in ejus contubernio valde decrepita, et jam morti proxima videbatur, tam studiose ambo religiosi, et sic Ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat.","prev":null,"next":{"citation":"Vita Malchi monachi 41.18-40","label":"41.18 to 41.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.18"},"credit":{"text":"Jerome, Vita Malchi monachi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp409/tmp409/tmp409.tmp409.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}