{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Malchi 1.1-5","citation":"Jerome, Vita Malchi 1.1-5","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi/1.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Vita Malchi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"I. Hieronymus historiam ecclesiasticam scribere volebat. Qui navali praelio dimicaturi sunt, ante in portu et in tranquillo mari flectunt gubernacula, remos trahunt, ferreas manus, et uncos praeparant, dispositumque per tabulata militem, pendente gradu, et labente vestigio stare firmiter assuescunt, ut quod in simulacro pugnae didicerint, in vero certamine non pertimiscant. Ita et ego qui diu tacui (silere quippe me fecit, cui meus sermo supplicium est), prius exerceri cupio in parvo opere, et veluti quamdam rubiginem linguae abstergere, ut venire possim ad latiorem historiam. Scribere enim disposui (si tamen vitam Dominus dederit; et si vituperatores mei saltem fugientem me, et inclusum persequi desierint) ab adventu salvatoris usque ad nostram aetatem, id est, ab apostolis, usque ad nostri temporis faecem, quomodo et per quos Christi ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit; et postquam ad Christianos principes venerit, potentia quidem et divitiis maior, sed virtutibus minor facta sit. Verum haec alias. Nunc quod imminet explicemus. II. Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus. Maronias triginta fere milibus ab Antiochia, urbe Syriae, haud grandis ad orientem distat viculus. Hic post multos vel dominos vel patronos, dum ego adulescentulus morarer in Syria, ad papae Euagrii necessarii mei possessionem devolutus est. Quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem, quod scripturus sum. Erat illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine « regem » possumus dicere, Syrus natione et lingua, ut revera eiusdem loci indigena. Anus quoque in eius contubernio, valde decrepita et iam morti proxima, videbatur. Tam studiose ambo religiosi et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de evangelio crederes - nisi quod Ioannes in medio non erat. De his cum curiose ab accolis quaererem, quaenam esset eorum copula, matrimonii, sanguinis an spiritus, omnes voce consona sanctos et deo placitos et mira nescioquae respondebant. Qua cupiditate illectus adorsus sum hominem et curiosius sciscitans rerum fidem haec ab eo accepi.","prev":null,"next":{"citation":"Vita Malchi 1.6-9","label":"1.6 to 1.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi/1.6"},"credit":{"text":"Jerome, Vita Malchi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/jerome/vitamalchus.html","quality":"proofread"}}