{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Pauli 1.13-18","citation":"Jerome, Vita Pauli 1.13-18","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-pauli/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli/1.13.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Vita Pauli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"(6) Igitur adamato quasi a Deo sibi offerretur habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et uestimentum palma praebebat. Quod ne cui impossibile uideatur, Iesum testor et sanctos angelos eius, in ea parte eremi quae iuxta Syriam Saracenis iungitur et uidisse me monachos et uidere, e quibus unus triginta iam per annos clausus hordeaceo pane et lutulenta aqua uiuit. Alter in cisterna ueteri (quam gentili sermone Syri 'gubbam' uocant) quinque caricis per singulos dies sustentatur. Haec incredibilia uidebuntur eis, qui non crediderint omnia possibilia esse credentibus. (7) Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum iam centesimo tertio decimo aetatis suae anno beatus Paulus coelestem uitam ageret in terris et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur, ut ipse adserere solebat, haec in mentem eius cogitatio incidit, nullum ultra se monacharum in eremo consedisse. Atque illi per noctem quiescenti reuelatum est esse alium interius multo se meliorem ad quem uisendum properare deberet. Illico erumpente luce uenerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans coepit ire uelle quo nesciebat. Et iam media dies coquente desuper sole feruebat, nec tamen a coepto itinere deducebatur dicens: 'Credo Deo meo, quod olim seruum suum, quem mihi promisit, ostendet.' Nec plura his, conspicatur hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Hippocentauro uocabulum indidit. Quo uiso salutaris impressione signi armat frontem et 'heus tu,' inquit, 'quanam in parte Dei seruus hic habitat?' At ille barbarum nescio quid infrendens et frangens potius uerba quam proloquens, inter horrentia ora satis blandum quaesiuit adloquium. Et cum dexterae manus protensione cupitum indicat iter, ac sic patentes campos uolucri transmittens fuga ex oculis mirantis euanuit. Verum hoc utrum diabolus ad terrendum eum simulauerit, an (ut solet) eremus monstruosorum ferax animalium istam quoque gignat bestiam, incertum habemus.","prev":{"citation":"Vita Pauli 1.8-12","label":"1.8 to 1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-pauli/1.8"},"next":{"citation":"Vita Pauli 1.19-25","label":"1.19 to 1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-pauli/1.19"},"credit":{"text":"Jerome, Vita Pauli. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/jerome/vitapauli.html","quality":"proofread"}}