{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.15.48-88","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.15.48-88","ref":"1.15.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.48.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Ut libet isti et eis similes donec licet, irae\nOccultae fraudes sint exercere parati.\nNos tamen interea petimur dum clamque palamque\nQuid sperare vetat? melius fore. Vita superstes\nDonec in his animi retinet spiramina membris\nCum quoque ea acciderint nostrum quae nemo timere\nNon etiam potuit somni occursura quiete.\nQuis iam dehinc dubitet fieri quin omnia possint,\nUt vel Arionii viridi Delphines in herba\nPascantur maria egressi, vel prata relinquant\nut pecudes, silvasque ferae, vicibusque novatis\nNaturae hae saliant in salsas aequoris undas,\nIlli altis errent in montibus. Et tamen hanc spem\nCum certam spondent nobis tum multa propinquam.\nM. Cuncta Dei regit in terris aeterna potestas,\nCui facile est quod vult factu, neque viribus obstat\nIpsius in rerum hoc immensis ordine quicquam.\nQuid tamen hanc age promittat spem dicito nobis.\nC. Cura boni tandem conversa ad ruris Amyntae\nRespectum miseri, reparandaeque otia pacis.\nCustodes quem caprigenae, turba impia, prolis\nIam fallunt minus atque minus, melioraque dudum\nAdmittunt aures sibique utiliora suisque,\nCommunemque iuvante Deo, allatura salutem.\nIamque etiam aspectus ceu mortiferi Basilisci\nIllum hircum quondam quos collaudare suetos\nAudierat, vitare ferunt. Sed numquid et istud\nMoeri tibi dictum est, sparsit quod garrula fama\nQuidam aries quod in hanc pecudem sua cornua nuper\nImpiger incurrentem impegerit. haud scio quonam\nEventu, et sunt diversi diversa locuti.\nM. Assecla pastoris Damoetae nudius Aegon\nTertius hic me adiit, deque hoc certamine quiddam\nNarravit, seque incursus vidisse paventem.\nImpete sic, inquit, vehemente ruebat uterque.\nQuod nisi fortuito casu tunc illa dirempta\nProelia tanta forent, aries discedere victor\nIllo hirco posset cornu vestigia laeso\nUno, iam referente, fugam trepideque parante.\nSed non passa fuit procedere longius iras\nInteriecta morae quaedam tunc sors inopina.","prev":{"citation":"Poemata 1.15.1-47","label":"Moeris. ECLOGA XV. MOERIS, CORYDON., lines 1.15.1-1.15.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.15.89-107","label":"Moeris. ECLOGA XV. MOERIS, CORYDON., lines 1.15.89-1.15.107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.15.89"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}