{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.2.1-46","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.2.1-46","ref":"1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.2.1.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":316,"text":"Omnia lustratis certo qui lumine Divi,\nDi ruris pecudumque et agrestia numina, vosque\nCaelicolae, neque enim vobis indigna videri\nHaec quoque cura potest, nostris advertite vestros\nPropitii rebus vultus, haec praemia contra\nInveniat pietas audacia facta malorum.\nEcce greges misera formidine nunc etiam intra\nSaepta tremunt, vacuis tutus manet hostis in agris,\nHostis in exitium natus pestemque bonorum,\nNullo crudeles satiatus sanguine rictus,\nCuncta cruentivoris qui per loca faucibus errans\nInteritum miseri spirat gregis, omnibus ille\nInfestus stabulis lupus, ah lupus ille meorum\nO dolor ille meus. Sed nec vos turba fidelis\nRebus heri custosque canis potuisse tueri\nCommissas paucas pecudes. Tuque omnibus ante\nEsse aliis praestans qui strenuitate solebas\nArgeme, quo virtus tua, quo nunc robur abivit?\nScilicet hoc fuerat? neque enim nitet ut prius, estque\nScabra cutis, lacrimis oculus completur obortis,\nDens livet, miserum me, num pede claudicat uno?\nAn magis est fractum tibi crus, aut fallor, utrumque?\nCuius ego hoc dicam scelus? An quoque scilicet ille\nImpius incautum et nota virtute superbum\nInsidiis captum sic debilitavit, et ingens\nArgeme praesidium nostris te rebus ademit?\nQuae superi vobis est delectatio, tales\nVivere in exitium pestes, et damna valere\nArmentorum hominumque, nec illis posse nocere\nMorborumve famisve luem, cum corpora nostra\nEt pecoris placidi tot sint obnoxia damnis?\nQuid faciam? aut scelerate modo quo te lupe perdam?\nNunc tuum ad exitium ferrum et mihi flamma parata est,\nNunc lacerare tuas et agris dispergere carnes\nGestio, nunc avibus fixas cruce grandibus escam\nPonere: Sed nostram tutus fugit impius iram,\nEt silvam latebrasque suas manet inter opacas.\nNocte abit ad praedam, neque tunc ignem aut timet ensem,\nDevitatque pericla oculo penetrante tenebras.\nAuxilium reliquum est solum et spes carminis: Illo\nIn viridi gelidum disrumpi vidimus anguem,\nEt tenero intectas crescentes gramine fruges,\nTorrentisque retro conversas fluminis undas,\nPinguibus eversam hoc segetem quoque messe propinqua\nAtque arvis alios migrasse feracibus agros,\nEt siccata bovis plena ubera constat opimae.","prev":{"citation":"Poemata 1.1-2","label":"Thyrsis ECLOGA PRIMA. MENALCAS; THYRSIS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.1-2"},"next":{"citation":"Poemata 1.2.47-90","label":"Dirae seu Lupus. ECLOGA II., lines 1.2.47-1.2.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.2.47"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}