{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.21.133-176","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.21.133-176","ref":"1.21.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.133.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Quae tamen insanae haec tempestas saeva procellae\nQuis fuit et subitus ceu fulminis impetus iste?\nTam lacrimabilium fuit et quae causa malorum?\nQuinam hostes, quis dux, quis miles? copia qualis?\nAn nullus metus, urbs infelicissima, nulla\nCustodum vigilumque cohors in te fuit? an nec\nIngressas amnem turmas conspexit equestres\nMoenia radentem quisquam? praesto affuit illic\nIampridem dubio ac infido tempore nemo?\nDum portam reserant pedites ferroque refringunt.\nAn secura quies fuit, an neglectio tanta,\nContemptusne ille hostis, an haec fiducia causae?\nCredibile est lapidum iactu hos potuisse repelli\nTemptantes aditus, atque in praedas inhiantes.\nQuis tamen insidias struxit, vimque attulit istam\nOcculte, fossis et cinctae moenibus urbi,\nSique ferat fortuna, haud defensoris egenti?\nMens hebet et tenebris animus caecatur obortis,\nAtque loqui conantis adhaeret lingua palato.\nQuid memorem? video nil, nil decernere possum,\nNi quod ego has irae meritas intelligo poenas\nEsse Dei. quas nostra suorum oblita bonorum\nEt quae dona tributa sibi sint immemor, aetas\nIam luere incipiat. Neque enim hoc mala fine quiescent,\nImpendentque istis graviora et deteriora,\nEt magis exitiosa. Volans dum emersa cavernis\nTisiphone Stygiis toto agmine cincta sororum\nIncenditque odiis mentes, animisque venenum\nInstillans vertit sanos in pectora sensus,\nEt rabie fera corda ciens impellit ad iras\nMortiferas. Non iam generis, non sanguinis ullus\nRespectus, confusa iacent sacra atque profana,\nVi ius oppressum, vitiis est obruta virtus,\nTurpia nilque loci reliquum inter restat honesto.\nNullus peccatis obstat pudor. Omnia fas sunt\nQuae modo cuique libent. Verum, pietasque, fidesque\nInteriere, vigent mendacia, perfida mentis\nAtque oris levitas, veneratio vana, priores\nNec retinens cultus sanctos ritusque sacrorum,\nSeriaque admistis depravans dogmata nugis.\nQuin etiam videas, tanta est audacia, verbum\nProlatum ore Dei aeterni corrumpere quosdam,\nProque illo proprii commenta inducere sensus,\nAtque suis hoc conciliare affectibus ipsum.","prev":{"citation":"Poemata 1.21.89-132","label":"Votum seu preces., lines 1.21.89-1.21.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.89"},"next":{"citation":"Poemata 1.21.177-219","label":"Votum seu preces., lines 1.21.177-1.21.219","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.177"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}