{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.21.316-367","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.21.316-367","ref":"1.21.316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.316.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":351,"text":"Supplice nunc igitur prece te vox nostra fatigat,\nAnte pedesque tuos humilis prostrata iacet mens\nDelicti veniam implorans et numen adorans\nSolius, auxiliumque et opem discrimine poscens\nIn tanto fortunarum simul atque salutis.\nNos alienatum perversi cordis habemus\nEt merito infensum studiis te, sancte, malignis.\nGloria, laus et honor tibi, probrum, infamia, crimen\nDebetur nobis. patimur quae, ea cuncta profecto\nIure pati, et meritos quoque deteriora fatemur\nNos esse, atque etiam nunc non cessare mereri.\nInque nocens aliquis, quamvis videatur, et insons\nCum sit nemo tamen te iudice: Nos quid agemus?\nConscia flagitii et sceleris quos pectora damnant\nMultiplicis variique. ubi consistemus in irae\nIustitiaeque tuae sensu, mala et impia turba?\nPerfugium quod quaeremus? bonitasque fidesque\nPerfugium nobis certum patet. hae moderantur\nIustitiae, esse iubent et mansuetudine summa\nNos, Deus alme, tua, Deus o mitissime, fretos,\nIn te nostra igitur solo spes fixa resistit,\nConfisosque tibi numquam nos esse pudebit.\nTu nos eripiesque malis praesentibus, aque\nNobis, quae impendent etiam peiora repelles.\nIamque aures precibus nostris, Deus alme, patebunt,\nO Deus alme, tuae, postquam inclinaveris illas\nAd nos orantes veniam et peccasse fatentes.\nTunc tua dextra teget nos tunc hostilia tela\nObicies contra clipeum, tunc moenia circum\nFirma dabis, ne vis nobis inimica nocere,\nNeve qua fraus neu nos iniuria laedere possit.\nPraesidium, postquam sunt infesta omnia, solum,\nTe solum turrim, quae nos tutetur, habemus.\nO nos magne potensque Deus, nos protege, dextram\nClementem opponens proque arma hostilia pulsans,\nAtque illos, qui nec metuunt te nec venerantur\nInque ruunt scelerum grassante furore, refuta,\nEt conservatis nobis concede quietem\nPacificam: Nobis prima in te ab origine vitae\nQui sumus et gravidae proiecti matris ab alvo,\nNostraque quo solo fiducia nititur omnis,\nEn tua per mundum hunc Ecclesia sancta senescit,\nNe tu destituas opis hanc modo maxime egentem,\nUndique dum insultant hostes timidaeque minantur\nExitium, effetoque infirmam corpore vexant,\nConsilio exiguum capto prosternere coetum,\nEt parvum vastare gregem: Quem iam, velut aiunt,\nCustos palantem pastorque suus videatur\nDeseruisse Deus. Ruite irruite insectantes,\nQui defendat adest nemo. Iam sola vagatur\nAuxilio ista caterva carens, certissima praeda\nIn nostras ventura manus. pedes hinc, eques illinc","prev":{"citation":"Poemata 1.21.262-315","label":"Votum seu preces., lines 1.21.262-1.21.315","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.262"},"next":{"citation":"Poemata 1.21.368-412","label":"Votum seu preces., lines 1.21.368-1.21.412","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.21.368"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}