{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.23.49-91","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.23.49-91","ref":"1.23.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.49.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Haec Caroli pia corda tenet dignissima cura,\nNec quicquam sibi maiori quod possit honori\nEsse videt, quicquam esse Deo nec gratius ipsi,\nBarbara quam stricto si ferro fregerit arma,\nProque salute hominum stricto et pro nomine Christi.\nVindicis ipse igitur dux agminis Africa victor\nLitora cum lecto pervadit milite iusto\nMarte ferox pulsi fraterno crimine regis\nDefensor, Tunetisque caput nunc obsidet urbem\nMaurorum imperii. Quo cum se inferre pararet\nExpectans Siculo venientes aequore naves,\nTunc insigne crucis posteaquam Christidos una\nExtulit ille manu sacrae venerabile signum\nMilitiae, positis genibus sic esse locutus\nArmorum sese fertur cingente corona.\nO socii, neque enim parva aut contempta manus est\nCopia in his vestrae Carolo duce et auspice castris,\nHaec nos suscepti praecedent signa duelli,\nHaec ego capta mea dextra, si quaeritis, ipse,\nComplectar vosque ante geram comprehensa fideli.\nQuare si qua ducis reverentia, si qua potentis\nNuminis, et si qua est communis cura salutis,\nPro se quisque viri tota huc incumbite mente,\nPer vos ut summi caelorum gloria regis,\nPerque ut vos vestrae grandescat gloria gentis.\nSive Itala de stirpe sati seu Baetidos orae\nCultores nostri regni, seu bellica misit\nAd grave discrimen sancti Germania Martis.\nCernitis hoc toto nil usquam ex agmine desit,\nSunt naves quibus inductis celabitur aequor.\nQuas neque Persarum quondam servilia regis\nAgmina, non etiam mare provectae hoc quoque in ipsum\nAtthides, aut opere aut superent felicibus armis.\nNec tamen unquam aliae memorantur classibus istis\nInstructae melius salsas fluxisse per undas.\nSolis est animis opus et formidine casso\nPectore, in imbellem tales proficiscimur hostem.\nSed pelagi insuetos audita pericula terrent,\nAt scitote Deum dominum terraeque marisque,\nVersantem aethereo sceptra immortalia templo,\nDesuper in sibi devotas nil triste cohortes\nPassurum inferri. dextraque superne potente\nPropulsaturum mala tellurisque salique.","prev":{"citation":"Poemata 1.23.1-48","label":"TunETE. Carolus sive Tunete. Anno Christi M. D. XXXIIII., lines 1.23.1-1.23.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.23.92-137","label":"TunETE. Carolus sive Tunete. Anno Christi M. D. XXXIIII., lines 1.23.92-1.23.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.23.92"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}