{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.3.45-89","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.3.45-89","ref":"1.3.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.45.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Ad fundum mulier niveo circumdata amictu,\nEt velata comam, atque oculos deiecta pudicos,\nParvum sollicitis manibus complexa tenebat,\nInfantemque sinu puerum lactabat aperto,\nunica cura Dei atque aeterno tempore Veri\nPanis amor. Cupido spectans quae lumine divum\nPendere a solo se significare volebat.\nIllum haud inferior sub pectore cura fatigat:\nDissimulat vero, atque alio sua lumina flectit,\nIn carae vultus tamen illa subinde retorquens,\nNec texisse potest divinae incendia flammae.\nQuid memorem his quoque plura alia? ut supereuolet ales\nCandidus undantes latices hic, florea surgat\nIstic purpureo resplendens virga colore.\nut niveos panes puer urna deserat aurea,\nTorreat ut geminos pisces carbonibus alter\nImpositos, dulcesque favos in caespite ponat,\nVinea ut uviferos spargat formosa racemos.\nHaec quondam egregius pastor mihi donat habere\nPocula Sosylus, qui multa pericula cernens\nImpendere sibi, haud capiti vitaeque pepercit,\nUt grex tuta suae commissus pabula curae\nCarperet. Ille mihi quondam in regione futurus\nInfestaque feris diraque latronibus, infit,\nIsta tenens sacra caelestia pocula dextra:\nAccipe care puer, quae nunc tibi munera pastor\nMontibus in vestris nulli bonitate secundus\nSponte fero, certae in discrimina mortis iturus.\nHaec quoties festis facietis sacra diebus\nPastores, mensasque piis onerabitis escis,\nSosyli memores, positas spumantia vino\nAnte dapes statuetis et his potabitis omnes:\nNominis atque aliquis nostri praefatus honorem,\nHaec pastor dicet nobis dedit optimus ille\nFerre sui aeternum monumentum et pignus amoris.\nDixerat. atque illum immeriti praesagia leti\nExcepere, feris vitam, saevoque reliquit\nCorporis exuvias et vestimenta latroni.\nHunc liquidi flevere lacus, rupesque dederunt\nHorrendos gemitus, tremuitque exterrita tellus\nMorte viri, et claros texit caligine vultus\nPhoebus, ut e medio tum decedebat olympo.\nAst ego divini pastorum dona magistri,\nSaepe hilaris festis veneratus coetibus, huius\nMuneris auctorem solitus depromere turbae.","prev":{"citation":"Poemata 1.3.1-44","label":"Querela sive Agelaeus, … ECLOGA III., lines 1.3.1-1.3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.3.90-133","label":"Querela sive Agelaeus, … ECLOGA III., lines 1.3.90-1.3.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.3.90"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}