{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.4-6","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.4-6","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Quod autem tuae generosae clementiae submissa memoria perpetuo haereret in animo meo, ex iis exemptum quoddam opusculum ita divulgandum modo duxi, ut tuae generosae illud nobilitati quasi dedicatum submissa compellatione mea, in lucem prodiret. Est autem hoc specie nequaquam praeclarum, cum et argumentum exile, et explicatio vulgaris esse videatur. Qui tamen adhuc eruditae doctrinae studio tenentur, ii facile perspicient, genus istud scriptorum tale esse, ut eo mirifice exerceri ingenia soleant, et implicari multa liberali cognitione dignissima. Cuius exemplum habemus luculentum Virgilii, qui praesentibus negotiis et rebus sententias et rationes priorum a Graecis potissimum acceptas applicando, poematia eiusmodi composuit, quibus et ipse elaborandis praeparavit secuturis operibus industriam suam, et materiam reliquit bonarum litterarum studiosis considerationis variae copiosam. Non autem quid egisset, et in quo veluti spatio decurrisset attentio et labor ille dissimulavit, titulo etiam demonstrando factum, et praescribendo … nomen. Sed de his extant et aliorum et mei quoque patris disputationes pleniores, neque plus verborum a me faciendum est. Scripsit autem hic pleraque a me iam conquisita, ante multos annos quodam in secessu pestilentiae tempore. Cetera inter peregrinationes commentatus in chartas coniecerat. Cum autem permissu ipsius ista a me colligerentur, et ego quae occasiones huius illiusque componendi fuissent, quaererem: Neque plane ipse de quibusdam respondit, et aliqua tamen, et quae causam dedissent operi efficiendo, mihi, unde excerpendo accepisset, demonstravit. Haec enim me utiliter cogniturum esse dicebat. Quorum quae putavi indicanda, studui etiam ipsa in fine huius libelli exprimi. iis autem quae proprie Eclogae sunt, addidi et alia quaedam prius quoque edita poematia, quae viderentur recte cum illis posse coniungi. De quibus spero bonam existimationem futuram omnium considerantium ea tempora, quibus scripta sunt. Verum quae divulgantur, de iis iudicium legentibus liberum relinquitur. Quam fortunam, qui periclitari nollent, eos vel scribere omnino nihil, vel non proferre scripta oportebat. Meae voluntati his edendis auctor ideo minus est adversatus, quod discipulis Musarum, id est bonarum artium ac humanitatis, speraret profuturam lectionem istorum saltem exemplo, quod sequentes facultatem doctrinae augere, et si anniterentur, meliora et pulchriora ipsi fabricando possent effingere. Tuae quidem generosae nobilitati hanc operam edendi ista gratam acceptamque fore persuasum habebam, et submissam opinionem fovebam animo meo, probatum quoque iri dedicationis compellationisque huius studium generosae clementiae tuae, cuius mihi esset benignissima affectio erga meum patrem cognita, et singularis clementiae summus erga me favor perspectus. Quod si nihil impedimento fuerit (et res enim incertae, et tempora dubia sunt) brevi alia quoque ut proferantur, enitemur, quae in tanta huius aetatis novorum librorum multitudine, et ipsa conspiciantur.","prev":{"citation":"Poemata 1.1-3","label":"1.1 to 1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.7","label":"Dedication 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}