{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.4.44-87","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.4.44-87","ref":"1.4.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.44.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":292,"text":"Illa quoque haud segnes animo perceperat ignes,\nAtque hominum atque Deum prae illo spernebat amores.\nAh quoties frustra iuvenes tua flectere corda\nTemptavere, tibi non possunt illa moveri\nNec prece nec pretio. Solus tibi Moeridos ignis\nMentem urit, Soloque tuo illius uritur igne.\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nQuin etiam agrestes frustra tibi munera Fauni\nEt frustra admovere preces. Tu Moeride summum\nNon velles mutare Iovem. Te nollet et ille\nGermanam uxoremque Iovis. par flamma medullas\nUrit, et accensos animos utriusque pererrat.\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nUnus at offensus contempto ex agmine Faunus,\nQuod sibi quodque aliis praeferret Moerida cunctis\nNais, acerbatis conceptit mentibus iras,\nInque odium ingentem maius convertit amorem\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nSed teneram nollet, si posset, laedere nympham,\nInque odio occultatur amor. Tunc omnis in unum\nIra odiumque cadit, Tunc vindicta omnis in unum\nMoerida te, te Moerida enim traducitur, et te\nNil tale ille sua fretum virtute timentem\nExcipit incautum Regnesi ad fluminis undam,\nCum iam nox densa tegeret caligine terras.\nEt misero nectit duris ex vincula loris.\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nTunc et harundinibus fractis quas ille gerebat,\nEt quibus in propriam celebrarat Naiada cladem,\nEt nudum, ad veteris constrinxit fragmina trunci,\nIucunda invidiae sociis spectacula Faunis\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nIlli etiam ingenuos lacerarunt sentibus artus,\nEt generosa notis pinxerunt membra cruentis.\nIlli etiam in validis fustes fregere lacertis,\nVerberibusque toros pressere immitibus altos.\nAtque ita mulcato misero et mala verba locuti\nDiscedunt, animo et spe vitae liquitur ille.\nDicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nIam roseis provecta in equis aurora ferebat\nCaelicolis lucem et miseris mortalibus almam,\nCum quas saepe suos petiisset Nais amores\nSplendorem amplexura nivis superantibus ulnis,\nPiscosi liquidas Regnessi venit ad undas.","prev":{"citation":"Poemata 1.4.1-43","label":"Lycidas. ECLOGA IV. LYCIDAS PALAEMON ., lines 1.4.1-1.4.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.4.88-128","label":"Lycidas. ECLOGA IV. LYCIDAS PALAEMON ., lines 1.4.88-1.4.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.88"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}