{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.4.88-128","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.4.88-128","ref":"1.4.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.88.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Dicite Sicelides quae Moerida fata tulere.\nAtque ibi crudeles perpessum in Moerida poenas\nIncidit, inque loco vestigia territa fixit.\nSed, quis enim ignorat sit tam miserabile passus\nSupplicium, flexo Nympha discedere gressu\nCoeperat, At calamos vidit laenamque iacentem\nMoeridos, ipsa intertexto quam neverat auro:\nTum vero obstupuit, complevitque aethera questu,\nPurpureas lacrimisque genas madefecit obortis.\nInque suum exanimem Moerin ruit, inque iacentem\nBracchia constringens circum lacera ilia iactat,\nOsculaque exsangui numero sine figit in ore.\nDicite quae Moerin servarint fata Camenae.\nIlle anima excitus nymphae, aegre lumina caelo\nAttollens tamquam ex letali emersa sopore.\nOccidimus miseri inquit, et haec vix pauca locutus\nDemisit vultus, oculosque recondidit intra\nPalpebras, iterum attollens iterumque remittens.\nIlla sed irrorans lacrimas et savia labris\nInvergens roseis: Non occidimus tamen, inquit,\nFunditus: In te aliquid si vitae Moeri relictum est.\nPerfer et obdura, multi multa ante tulere\nImmerito saevae fortes opprobria sortis.\nTempus erit quo respiciet Deus haec quoque vindex.\nOmnia non fallente Deus qui lumine cernit.\nVive mihi si non tibi vis, Me perdere Moeri\nSi te non servare cupis, me perdere noli.\nHic etiam poterit vivo tibi casus honori,\nHic etiam poterit casus vivo esse saluti.\nOmnis si occideris tecum spes occidet una.\nViue o Moeri, mihi vita dilectior ipsa.\nDicite quae Moerin servarint fata Camenae.\nHuic oculos alte attollens flenti: O mihi quam nunc\nNympha viam ad mortem conturbas inquit apertam\nQuotque tua invisam cupienti abrumpere servas\nAd mala et aerumnas lucem prece? Iam mihi silvae,\nIam valles collesque valete in montibus altis,\nFluminaque et vitrei fontes, et florida prata.\nNon ego vos posthac complebo carmine, nec me\nAudiet hic viridi stratum sub fronde capella,\nNon ovis herbifero quaerens sua pabula campo.","prev":{"citation":"Poemata 1.4.44-87","label":"Lycidas. ECLOGA IV. LYCIDAS PALAEMON ., lines 1.4.44-1.4.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.44"},"next":{"citation":"Poemata 1.4.129-171","label":"Lycidas. ECLOGA IV. LYCIDAS PALAEMON ., lines 1.4.129-1.4.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.4.129"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}