{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.6.85-128","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.6.85-128","ref":"1.6.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.85.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":299,"text":"Cum damni procul atque mali timor omnis abesset,\nSi libet omnino credere, crede parum.\nPal. Aspera sunt patriae nostrae loca. quam brevis aestas\nQuam tarde abscedit, quam cito venit hiems?\nAt Latiis contra narrant pastoribus esse\nAestates longas, esse breves hiemes.\nCar. Aspera sunt patriae mihi grata meae loca, quamvis\nOmnia in Ausonio sint meliora solo.\nAudio enim quendam vitam sprevisse Deorum,\nPrae patriae experti fertilitatis agro.\nPal. Haec Corulus furcae fabricandae erit apta bicorni,\nHaec sed erit Corulo fraxinus apta magis.\nDentibus armabo nunc ad fenilia rastros,\nArida tracturae gramina Phylli tibi.\nCar. Ad frumenta dabit palam haec mihi fagus, et illa\nFumo dura mihi tilia buris erit.\nTum nostro Hampelio fustes cedentur ab orno,\nArea pulsa quibus messe referta gemat.\nHaec illi imparibus numeris alterna canebant,\nAureus aestifero cum sol sublimis in axe\nRorem avido lambens herbas siccaverat ore,\nClaudere cum sic te coepisse Palice Camenam\nAgrestem memini, numerosque et verba notavi.\nHirce gregis ductor quid respicis improbe, quidve\nCervice obliqua et transversis cornibus astas?\nEcce caput procera etiam fricat arduus alno,\nErigit inque pedes se nunc umbraeque minatur\nIpse suae insultans, miscereque proelia gestit.\nQuin et inerme vides nuda concurrere fronte\nInter se pecus, et venientem à vertice plagam\nExcipere obiectu. Quae vos tamen ira fatigat,\nQuive domat placidos animos furor? Hoc mihi certe\nNon temere, quicquid tamen hoc est, esse videtur.\nSive dies alios tempestas fingere caelo,\nAtque serenificum parat infuscare retusa\nLuce diem, et gelidos demittere nubibus imbres:\nSeu magis armorum sunt haec portenta, malique\nMentibus in mollis pecoris praesagia belli.\nTum miseros o ter nos, Carpolimaee, quaterque,\nIn quos vel solos vel maxima damna redundant.\nTunc neque feturam nobis, nec flumina praebet\nLactea grex, sed praeda agitur, qui plus valet, hosti\nAt nos infelices servi abducimur una,\nAut caesi nostrisque bonis vitaque caremus.","prev":{"citation":"Poemata 1.6.44-84","label":"Carpolimaeus. ECLOGA VI. PALICUS ET CARPOLIMAEUS., lines 1.6.44-1.6.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.44"},"next":{"citation":"Poemata 1.6.129-164","label":"Carpolimaeus. ECLOGA VI. PALICUS ET CARPOLIMAEUS., lines 1.6.129-1.6.164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.6.129"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}