{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.7.44-81","citation":"Joachim Camerarius, Poemata 1.7.44-81","ref":"1.7.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.44.md","author":{"name":"Joachim Camerarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Nosse potes me Clausus ait, Meliboee. Quid autem\nEst verbis opus. haec ego pressi pignora lactis\nDepono, quantum Gerile mea condidit uno\nMense, quater binae mulgens plena ubera vaccae,\nIste honor, hoc a me pretium est non vile futurum\nCarminis, hic, neque enim detrecto, iudicet hospes.\nTu dic quae tribuas victori praemia victus.\nPallada quondam etiam in certamen porca vocasse\nDicitur, ille inquit. Quin tu modo, quin modo iudex\nEsse velis Meliboee. sed esse voles Meliboee.\nHoc ego quantum uno ter denis lactis et ipsa\nConfecit de ovibus mense Ursula pingue renidens\nInfra aeque ac supra, non vilia pignora pono.\nQuin igitur viridis recubantes gramine clivi\nHos subter corulos alternis dicitis, inquam.\nNamque meo iuvat ante operi res ponere vestras.\nTuque prior qui ausus certamina poscere, Clause,\nIncipe, te Perilas alterna voce sequetur.\nCl. Pan Tegeae nostras venit de montibus oras,\nPan nostras et servat oves et carmina curat.\nPer. At mea Teutonidas delectat fistula nymphas,\nHis armenta mihi tuto custodibus errant.\nCl. Dicite fonticolae silvestria numina Nymphae,\nPraebuit hac quando se Pan regione videndum.\nPer. Teutonides mea cura deae: o qualia vestra\nConsuetudo tulit mihi gaudia, qualia spondet?\nCl. Quid volucres querulum quercu garritis ab alta,\nMecum an ob Eunicae fastidia saeva doletis?\nPer. At vos nec querulum nec triste sonatis ab Orno\nLusciniae. An Mariles mecum gaudetis amore?\nCl. Naiada noster amat Lyncides. Nais at illum\nContemnit. fatum Lyncidem Daphnidis urget\nPer. Nympha placet Dorylo, nec Nymphae displicet ille\nCypria natum oculis hunc vidit Diva benignis.\nCl. Dulce ovibus Pan dulce melos pascentibus ede,\nCaesus et ante tuam procumbet vir gregis aram.\nPe. Prata rigant nostris Nymphae sitientia bobus,\nHis vitula in pingui grata hostia pascitur Ervo.","prev":{"citation":"Poemata 1.7.1-43","label":"Meliboeus. ECLOGA VII. MELIBOEUS, CLAUSUS ET PERILAS., lines 1.7.1-1.7.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.1"},"next":{"citation":"Poemata 1.7.82-122","label":"Meliboeus. ECLOGA VII. MELIBOEUS, CLAUSUS ET PERILAS., lines 1.7.82-1.7.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/poemata/1.7.82"},"credit":{"text":"Joachim Camerarius, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/camer.xml","quality":"ocr"}}