{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammatum libri tres 93","citation":"Johan Owen, Epigrammatum libri tres 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/93.md","author":{"name":"Johan Owen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen"},"work":{"title":"Epigrammatum libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"166. De Fide & Caritate. Ad amicum & cognatum suum D. Audoenum Gwyn. Theolog. Arbor utiplantanda priùs quàm fructus habendus, Inter birtutes prima docenda fides. Vitae fide paritur, tamen haud sine amore: ut egenus Spesvrdit, sed non absque labore tamen. Frima Fides igitur, princeps Amor est: quia magna Credere, sed birtus major, amare Deum. 167. (a) Si oculus tuus dexter, &c. Si quoties peccant dextri effodiantur ocelli, Mundas in exigus tempore luscus erit. (a) Matth. cap. 5. V. 29. 168. Adverbia Christiana. Ad amicum suum D. Joh. Tovey, archididascalum Coventrensem. Adjectioa parum prosunt, Adverbia multùm: Non Bona tam pensat, quàm Benè facta Deus. Vitae brevitas. Infanti nondum nato par omne futurum Iudico, defuncto praeteritumque seni. Tollito praeteritum de vitâ, tolle futurum, Quantillum vita, quod tibi restat, erit? In Aulum. Majorum nunquam, Aule, legis monumenta tuorum: Minum est, posteritas si tua scripta legat. Tempus. Tempus edax rerum: nos & terit omnia tempus. Nos terimus tempus: jam sumus ergo pares. 172. Abundans Cautela. Ad D. Michaelem Heiden amicum suum. Nil temerè facias, timidè nihil, omnia cautè, Cuncta citò, serò sil, subitoque nihil. Naturà es timidus? fortem prudentia reddet: Nemocavenda timet, qui metuenda cavet. Joannes ad oppositum. Concurrat beterum licet in te turba; potes tu Hac omnes unâ vincere voce, Nego. Justificatio. Iustificant hominem sua facta, fidésne fidelem? Iustificat solus facta, fidemque Dous. Dies Judicii. Quo respondebunt homines, & ad omnia, & o(mnes. Iudicio tanto num satis una dies? Ad Marianum. Oderunt peccare boni virtutis amore: Sunt igitur pauci nunc, Mariane, boni. Improbitas tanti, probitas tam dentque parvi Penditur, ut probrum panè sit, esse probum. M. Magdalenae fletus. Surgudi ex uno fontes duo monte perennet, Vnde duplex salsa labitur amnis aquae. De Anima. Coelitus orta mihi mens, non ex traduce. nam si Corpore cum reliquo mens oritur, moritur. In Marcum. In lecto tua Sota facis, resupinus adoras: Quid mirum, ignabas, Marce, perire preces? Orantis quasi non orantis in inia verba Sic audit, quasi non audiat illa, Deus. Infernum. Vt niger in niveum nullam redit arte colorem, Spectat ab inferno sic via nulla retrò. Ad Amicum pauperem. Est malè nunc? utinam in peius fors omnia vertas. Succedunt summis optima saepè malis, Partes mundi. Dividitur totus partes in quatuor orbis: Orbis quot partes, sunt tot in orbe (a) Fides. (a) Iudaica. Christiana. Mahometana. Pagana. Discordiarum causae. Sensus quemque suus, Ratio sua quemque gubernat Velle suum enique est, & sua cuique Fides. Velle suum cuique est, fratrum hinc discordia: ut Fratres conveniat, nil nisi belle deest. (inter Liberalis. Ver justus dat cuique suum, sed te dare oportet Dicitibusque suum, pauperibusque iuum. Temperans. Quererum nobit causas, ac tempora servat. Temperat affectus, ordinat actae, sapit. Sapiens.","prev":{"citation":"Epigrammatum libri tres 92","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/92"},"next":{"citation":"Epigrammatum libri tres 96","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/96"},"credit":{"text":"Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}