{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 123","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 123","ref":"123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/123.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Ab humoribus enim excretis, & ex eorum circumfluentium per corpora signis, plurimum iuvamur in praesagiis, & dignotione morborum, & causis morbificis. Et in curando maxima Indicatio ducitur à causa morbifica, quae saepe humor. Sed perpetuo menti haereat, duplicem quemque humorem esse, nutritiùm alium, alterum vero excrementitium. Profecto si Paracelsus nutritium ab excrementitio potuisset internoscere: non ita hos dilapidasset. Inspicite à vena secta elisum sanguinem, nutritios humores videbitis. Dum enim conglobata fuerit illa sanguinea massa, in supremo loco purpurascentem bilem videbitis: volvite massam, in fundo atra melancholia erit: media si inspexeritis, lenta notabuntur, pituitam vocamus; & omnia haec, purpureo quodam colore à mero sanguine imbuta. Vocent alij sulphur haec, salem, mercurium, de nomine cum nullo contendo. Sed in folliculo fellis alia bilis est, excrementitia illa. an, ô Paracelse, Asclepiadum schola unquam dixit corpora ex his constare? ex his nutriri? cancros potius ex his contaminatis asseruit. Cum itaque necessaria sit medico cognitio rerum earum ex quinutrire non poterit. Ergo omnium succorum qui corpus nutriunt, ac partes calidioris temperiei efficiunt, solus sanguis est. Vere crescit: nam, dicit Hippocrates, ver eius naturae affine: argumento, quod eo tempore hominum vividus color maxume efflorescat, tum & dysenteriae & haemorrhagiae eveniant. Si autem sanguis putredine, vel alterius materiae mistione ab his qualitatibus abeat, vitiosus dicitur: nam fit vel flavior, vel tenuior, vel calidior vel amarior, vel salsior, pituitosior.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 122","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/122"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 112-2","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112-2"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}