{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Institutiones medicinae 145","citation":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/145.md","author":{"name":"Johan van Heurne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne"},"work":{"title":"Institutiones medicinae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"fieri tamen potest, ut à sinistro teste immissum semen in dextram uteri partem procreet foemellam: quod nimirum valde langueat semen interdum, adeo ut nec vegeta uteri dextri pars in vigorem masculum erigi possit: & ex adverso evenit. Cur geSed quae est causa in gemellorum genemini masratione ut nunc ambo mares sint nunc tuli, vel foeminae. foeminae, nunc mas & foemina? Docet hoc Hippocrates, libro De superfoetatione: cum nimirum semen valida vi nitet iam mixtum utriusque parentis, & iam secessionem fecerit in duas partes in utero; ex robusto hoc semine proveniunt mares; sin debile id fuerit, foeminae; si vero altera pars seminis evalescat tantum robore, mas & foemina creabuntur. Haec etiam unica venere evenire poterunt: nam saepe evenit ut postremo emissum semen langueat magis. Investigandae iam sunt causae similitudiSimilitudo effiginum & dissimilitudinum ex effigie parenci. tum; nam hactenus de similitudine speciei, & sexus. Galenus cunctas causas ad semen refert: nam & mascula & foeminea proles, modo patri, modo matri similis evadit: modo partem aliquam refert parentum, modo nihil. Plerumque tamen patri filius similis est, ob vim masculi seminis. At cur non semper patri similis est? Hippocrates libro De superfoetatione, & De Aëribus, locis & aquis, hoc docet: nam haec similitudo nascitur à semine, quatenus id dimanat à tota corporis oeconomia. hoc est, nonnunquam plus effluit à patre, interdum à matre. ab hac copia est haec similitudo.","prev":{"citation":"Institutiones medicinae 144","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/144"},"next":{"citation":"Institutiones medicinae 146","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/146"},"credit":{"text":"Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae","quality":"ocr"}}